Text List

On this page

Articulus 27

Prev

How to Cite

Next

Articulus 27

Articulus 27

Cum dicitur, In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, gued dicit ibi, In nomine, an essentiam, vel personam ?

ARTICULUS XXVII. Cum dicitur, In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, gued dicit ibi, In nomine, an essentiam, vel personam ?

"Nunc vero post testimonia, etc." Objicitur de hoc quod ipse dicit : Jn nomine Patris, et Filii, et Spiritus sanefi. aut enim in nomine dicit essentiam, aut personam : si essentiam, tunc videtur falsum, quia essentia non est nomen Patris, et Filii, et Spiritus sancti : si autem dicit personam, tunc deberet dicere, in nominibus, sicut tria nomina personarum consequuntur.

Et Ad hoc dicendum quod dicit essentiam : et nomen sumitur hic secundum id a quo dicitur nomen: dicitur enim unumquodque nomen a notamine quod facit circa rem cujus est nomen: et quia essentiae virtus notas facit personas in sanctificatione baptismi et in operibus miraculorum : ideo ipsa est nomen, id est, notamcen personarum, Unde tantum valet : In nomine, etc., quantum, in virtuosa essentia cujus virtus notificat Trinitalem personarum.

PrevBack to TopNext