Text List

Articulus 28

Articulus 28

An pronomina ista distinctionem aliquam notent cum dicitur, Ex ipso, et per ipsum, et in ipso?

ARTICULUS XXVIII. An pronomina ista distinctionem aliquam notent cum dicitur, Ex ipso, et per ipsum, et in ipso?

Deinde objicitur de hoc quod dicit : "Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, etc."

Videntur enim prepositiones quidem diversitatem notare, eo quod transitive sunt. Sed quia unum est pronomen quod accipitur cum ipsis, videtur quod ad idem pertineant, et ita non videntur nolare nisi essentiae identitatem : et sic non valet ad proposituin Magistri confirmandum.

Solutio. Ad hoc dicendum, quod sicut probat objectio, prepositiones transitive sunt, et ex eo quod prepositiones sunt habent notare personarum distinctionem: in quantum tamen considerantur ut he propositiones, pertinent ad personas distincte : ex enim prepositio notal causam originis, et ideo notatur attribui Patri qui est principium non de principio : notat etiam ly ex causam essentialem quae est materia quae una remanet in matenato, et sic transfertur ad identitatem essen in Patre qui est origo, et Filio qui est ab ipso significandam. Per autem notat quasi causam mediam, et significat Filtum qui est a Patre, et per ipsum Pater operatur. Jn autem notat continentiam, et attribuitur Spiritui sancto, cujus bonitate omnia continentur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 28