Articulus 5
Articulus 5
An per creaturam mundi debeat intelligi homo ?
4. Videtur enim Angelus homine excellentior : tum propter separationem a corpore : quia corpus guod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabila_ tio deprimit sensum multa cogitantem' ; tum etiam ideo quia Angelus est signaculum similitudinis Dei, homo autem ad imaginem tantum. Et dicit Gregorius, quod majorem similitudinem dicit signaculum, quam imago. Si forte dicatur, quod anima rationalis per accidens est in corpore, sciliect, ut in ipso accipiat scientias, et virtutes. Hoc nihil est : quia accidens non est forma substantialis compositi : anima autem rationalis forma substantialis est hominis, cujus pars materialis est corpus. Praeterea, hoc esset mirabile accidens propter quod incorporetur, cum sine corpore modo nobiliori scientias et virtutes possit accipere.
2. Item, Secunda ratio etiam soli homini non videtur convenire : quia etiam convenit Angelis, quia Angelus est cum simplicibus et mixtis ut mineralibus, et vivit cum arboribus, et sensibilium habet cognitionem cum brutis, et intelligit cum hominibus : et sic ambe rationes conveniunt ei, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod home consideratur tripliciter, scilicel reputatione divina, et in propria natura, et in fine que est beatitudo aeterna. Reputatione divina dignissima creaturarum est, quia Deus tantum naturam suam repulavil, quod ipsam assumpsit : unde, Psal. vin, 5: Quid est homo, quod reputas eum? ? Et sequitur, y. 6 : M/inasti eum padlo minus ab Angelis, gloria et honore, etc. In natura autem propria sine prejudicio dico, quod inferior est Angelo, sicut probat objectio. In fine autem consideratus, scilicet, in beatitudine, Angelo par est : quia statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Der +. Ad dignitates eninr Angelorum assumuntur homines. Unde, I Reg. 11, 8: Susertat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus, etc.
On this page