Text List

Articulus 4

Articulus 4

An attributa in Deo sint unum, vel plura?

ARTICULUS IV. An attributa in Deo sint unum, vel plura?

Deinde quaeritur de his quae in Littera primi capituli continentur.

Et objicitur primo de hoc quod dicit : "Invisibilia Dei, etc."

Videtur enim non esse conyeniens : cum attributa significent essentiam, et ita sint unum, non plura : unde singulariter, non pluraliter deberent significari. Nec videtur esse conveniens solutio Magistri quam ponit circa finem quarte rationis, quod ideo dicit pluraliter, quia multis modis significantur : secundum hoc enim possemus dicere, Deus est substantia, et Deus est virtus, et Deus est sapientia : ergo Deus est plura, vel tria, quod falsum est.

Solutio. Dicendum, quod attributa duplicem habent comparationem, scilicet, ad substantiam cause in qua sunt, et ad effectus quos connotant. Et primo modo significantur unum propter simplicitatem : unde non possum inferre, si Deus est bonitas et sapientia, quod ipse sit due : quia sic fit comparatio ad causam in qua sunt attributa. Aliam comparationem habent ad connotata, et sic sunt secundum quid ut plura, licet non simpliciter plura : quia significantur ut rationes plurium, Et ideo etiam non dixit Apostolus plura invisibilia, sed invisibifia, consignificando pluralem numerum, non significando. Minor est enim pluralitas consignificata, quam significata, hoc est, mimoris rationis : ly plura enim, vel duo, vel tria, et alii termini numerales significant pluralitatem : et ideo simpliciter sunt plura circa quae illi termini notant ponere pluralitatem : sed pluralitas consignificata est pluralitas secundum quid. Et est simile de puncto in centro, quod est unum solum, secundum quod ipsum est centrum per substantiam consideratum : tamen potest esse in ratione plurium principiorum, secundum quod infinite line trahuntur ab ipso ad circumferentiam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4