Articulus 7
Articulus 7
Quod creatura non potest creare.
Et ratio hujus est : quia omnis creatu~ ra est polentie finite : ergo ipsa non operatur actione virtulis infinite : sed educere aliquid de nihilo in aliud est virtutis infinite : ergo ipsa non operabitur operatione illa, et ita nihil creabil : nihil enim et aliquid distant in infinitum : dicit enim Philosophus, quod inter quatuor et duo, et quatuor et tria, et quatuor et unum potest esse proportio : sed inter aliquid et nihil nulla potest esse proportio : et ideo omnium naturalium (ut dicit Philosophus) suppositio fuit ex nihilo nihil fieri secundum naturam.
On this page