Text List

Articulus 8

Articulus 8

Quod Deus est incorporeus, et immutabilis.

ARTICULUS VHI. Quod Deus est incorporeus, et immutabilis.

"Alio modo Dei veritatem, etc." Haec est secunda ratio in qua ductu rationis per dispositiones inventas in creaturis probatur Deus in corporeus, et immutabilis. Et haec ratio est magis physica quam praecedens, et fundatur super duas propositiones quae non hic probantur, sed accipiuntur ut per se note.

Prima propositio est, quod nullum corpus est Deus, et hoc probatur sic : Nullum corpus movet nisi motum : omne movens motum est movens secundum : ergo corpus movens motum est movens secundum, et non primum. Prosatio prima est, quod omne corpus movens componitur ex motore et mobili, ut cwlum, et omnia moventia, ut probant Philosophi : cum igitur Deus sit prima causa movens non mota (sicut dicit Boetius: Stabilisque manens dat cuncta moveri) non potest Deus esse corpus.

Secunda propositio est, quod Deus non sit mutabilis spiritus, et hoc proba-~ tur sic : Omnis spiritus mutabilis mutatur per se, vel per accidens: primum movens non mutatur per se, nec per accidens : ergo primum movens non est mutabilis spiritus. Propatio media : Primum movens est movens nullo modo motum : ergo nec per se, nec per accidens. Detur enim, quod primum movens mutetursper accidens, scilicet motu alterius, sicut anima motu corporis, sequiquitur quod primum sit receptibile aecidentalis mutationis, et sic non erit in ratione primi, quia primum est omnino eodem modo semper se habens. Ex ista ratione de necessitate concluditur ulterius, quod Deus non est virtus aliqua in corpore, ut anima, vel intellectus cceli, sicut quidam Philosophi dixerunt : quia si ita esset, mutaretur per accidens ipsius quod esse non potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8