Text List

Articulus 23

Articulus 23

Nosse utrum intelligatur de notitia naturali, sive de notitia gratie ?

ARTICULUS XXIII. Nosse utrum intelligatur de notitia naturali, sive de notitia gratie ?

Deinde accipiatur Litéera prime partis capituli super illud : "Ubi in mente humana quae novit Deum, vel potest nosse, etc." Et queratur, Utrum intelliyatur de notitia nature secundum quod nosse est notitiam apud se tenere, aut de notitia gralia ? Si primo modo, tunc su- perflue additur hoc quod dicit, vel potest nosse : quia idem est posse nosse ex potentia habitus, quod notitiam Dei apud se tenere. 81 secundo modo, tunc non videlur, quod imago semper in anima remaneat : quia non semper est in gratia quae facit imitari.

Solutio. Dicendum, quod utroque modo potest intelligi : et si intelligatur de notitia naturali, tunc nosse refertur ad habitum, et posse nosse ad potentiam : quia his duobus modis distinguitur Trinitas in ista distinctione, ut supra habitum est :et sic patet, quod licet simul sint nosse et posse nosse, non tamen semper secundum idem : quia non est idem nosse ex habitu, quae est notitia servata apud mentem, et posse nosse cx potentia sola. Si vero intelligitur de notitia gratia, tunc nosse refertur ad imitationem imaginis exteriorem, quae non est ei substantialis, sed est ad bene ease, sicut color et venustatio : posse autem nosse refertur ad potentiam, et ad gratiam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 23