Text List

Articulus 22

Articulus 22

Respectu cujus objecti sive cognoscibilis sit imago ?

ARTICULUS XXII. Respectu cujus objecti sive cognoscibilis sit imago ?

Quarto quaeritur, Respectu cujus objecti sive cognoserbilis dicatur imago ?

1. Et videtur, quod respectu omnium : quia im omnibus est ista, quod intellecius potest informari ex memoria, et voluntas ex utroque.

2. Praeterea, Hoc videtur velle Augustinus cum dicit, quod tota memoria est in intellectu et voluntate, et e converso : non habent autem tolalitatem iste potentiae nisi respectu objectorum : ergo videtur, quod respectu omnium objectorum distinguatur imago.

Sed CONTRA : 1. Augustinus supra ita enumerat : "Mens meminit se, intelligit se, diligit se:" ergo videtur, quod respectu sui tantum accipiatur.

2. Praeterea, Cognoscens et cognitum habent similitudinem cum Patre et Fiho: ergo tantum debet esse cognitum, quantum cognoscens : sed cum anima cognoscit inferiora, non tantum est cognitum quantum cognoscens : ergo in his non est imago.

3. Praeterea. In illis non est tanta voluntas, quantus intellectus frequenter : ergo videtur, quod in talibus objectis non sit imago in anima.

4. Si forte dicatur, quod hoc verum est: sed est respectu sulipsius tantum, et non respectu Dei. Contra . Quando est respectu suiipsius, ipsa anima est objectum cognitionis, et in objecto stat cognitio intellectus : ergo ratio stat in ipsa : ergo non ducit in Deum : sed imaginis est ducere in Deum : ergo respectu sulipsius ut objectinon est imago.

5. Si dicatur contra hoc, quod est respectu Dei tantum : hoc erit contra Augustinum qui dicit: "Jens meminit se, intelligit se, etc." Praeterea, Gum meminit Deum et intelligit, intellectus et intellectum non proportionantur, sed distant : ergo tunc non equat cognoscens cognitum, quod videtur esse contrarationem imaginis.

Solutio. Ad hoc sine prejudicio dico, quod est respectu veri et boni quod ipsa anima est, quae semper sibi prasens est, et nihil adeo presens est anima, ut dict Augustinus, sicut ipsa sibi respeetu veri et boni naturaliter in ea, quod est Deus : quod qualiter sit sic patere potest. Aliquis videt Herculem in vultu, et tunc determinate cognosceit Herculem, el formatur oculus ejus secundum speciem Herculis. Aliquis etiam non videt Herculem in vultu, sed videt eum in speculo, vel statura sibi simillima: et tunc visio ejus in sensu accipit unum, etper illud aliud venit in rationem : et in utroque actu videt Herculem, sed in prima visione videt certius. Ita dico, guod anima per intelleclum, memoriam, et voluntatem potest immediate ferri in Deum : et tunc actu imitatur et formatur ad Trinitatem et unitatem. Aliquis etiam potest convertere se ad ipsas potentias prout sunt ex se invicem, et aequant se : et sic iterum tendit in Creatorem, sed incipit a creatura : et si quandoque noscendo se non advertit ut ab hoc ducatur in Deum, tunc habitualiter vel potentialiter imitatur. Respectu autem aliorum cognoscibilium non est imago,meo quidem judicio, sed intellectus rerum inferiorum. Quidam autem hic valde aliter dicunt, de quorum opinionibus disputare valde longum esset. Dicendum ergo ad primum, quod non in omnibus intellectus informatur ex memoria : sed in quibusdam intellectus Generativus est memoria, ut in acquisitis habitibus : licet e converso sit in iinalis. °

Ad aliud dicendum, quod tota memoria non accipitur ibi secundum multituthuem objectorum omnium, sed penes raliones cognoscendi multas respectu duorum objectorum tantum : et hoc \ideri potest : quia si respectu aliorum arciperetur, tunc mens et notitia non erunt substantia, sed dus diverse.

Ab ALIUp dicendum, quod non stat cognitio in objecto ejus, sed potius actualiter vel potentialiter refertur in Deum, sicul ad exemplar.

Ad aliud dicendum, quod duo attentuntur inimagine, scilicet substantialitas, el aqualitas : et secundo, pulchritudo, et venustatio coloris : et quoad primum, scilicet consubstantialitatem et equalitatem, Verius est imago in anima, quando meminit, intelligit, et vult se, quam quando meminit, intelligit, et vult Deum qui non coequatur ei. Si autem secundo modo accipiatur : quia nulla venustatio polest esse sine Deo, ideo tunc verius imitatur, quando accipitur verum et bonum quod est Deus.

Et haec ante Litteram dicta sufficiant.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 22