Text List

Articulus 33

Articulus 33

An anima secundum substantiam sit composita ?

ARTICULUS XXXIII. An anima secundum substantiam sit composita ?

Hic incidit questio, Utrum anima sit suae potentiae ?

Et quia haec questio convenienter secundum intellectum determinari non potest, nisi prius sciatur, an ipsa anima in sua substantia sit composita : ideo prius oportet querere, An ipsa anima sit com- posita? Et habito hoc quod est composita, consequenter determinandum est, qualiter sue potenti se habent ad eam.

Vivetur circa primum, quod anima sit simplex.

1. Omne compositum ines se est hocaliquid in natura : anima non est hoc aliquid in natura : ergo ipsa non est composila. Propatio prime et secunde seribitur in secundo de Anima, ubi Philosophus dicit sic : Dicamus igitur esse yquoddam genus eorum quae sunt substantia: hujus autem aliud quidem sicul materia, quae secundum se non est hoc aliquid : alterum autem formam et speciem, secundum quam dicitur jam hoc aliquid : et tertium quod est ex his, quod est hoc aliquid. Et infra concludit secundam, dicens quod anima est actus primus corporis physic: potentia vitam hahentis : ergo cum species et actus non sit hoc aliquid, anima non est substantia composita.

2. Item, Omnis substantia composita secundum partes essentiales, est perfecta in seipsa: nulla substantia perfecta in seipsa est species et forma alterius : ervo nulla substantia composita potest esse species et forma alterius. Proparur aulem prima ex eo quod composito per essentiam non est nisi ut perficiatur res in esse proprio in seipsa. Secunda autem probatur ex eo quod habens esse in seipso non quaerit aliud in quo sit. Inde objicilur ulterius a destructione consequenlis : Anima est species et forma allerius, quia corporis physici potentia vitam habentis : ergo anima non est composita in seipsa.

3. Item, Omne compositum essentialiter, primas partes habet substantiae : sed prime partes substantia sunt materia et forma : ergo omne compositum in esse suo, compositum est ex materia et forma; sed anima non est composita ex materia et forma : ergo non est composita. Prima probatur ex auctoritate su- perius inducta, in qua dicit Philosophus, quod substantia est quoddam genus, cujus hoc quidem potentia est, hoc autem est species et actus: ergo quecumque in genere substantia composita sunt, composita sunt ex potentia et actu. Secunda probatur in primo de Anima, ubi dicit Philosophus, quod intellectus non habet antiquius se aliquid, ex quo sit, sicut ex materia.

4. Ttem, Augustinus in libro de Spirifu et anima : Anima simplex substantia est, et est quidquid habet.

5. Item, Damascenus Anima non habet ahum praeter se intellectuin : quidquid aulem est id quod habet, simplex est: ergo anima est simplex. Et quia alibi de hoc plura posuimus’, ista hic sufficiant.

SED CONTRA : 1. Secundum Philosophum dupliciter est aliquid corruptibile, scilicet, quia est ex contrariis : vel quia delatum est per esse super compositum ex contrariis, sive conjunctum illi essentialiter, et illud corrumpitur per accidens: anima autem sic delata est super compositum ex contrariis: ergo est corruptibilis: ergo composita: nihil enim simplicium corrum~ pitur.

2. Item, Omne quod movet aliud, est ens in se perfectum : anima autem movet corpus: ergo anima est ens in se perfectum. Propatio prime est, quod omne quod movet, agit: nihil autem agit nisi quod actu est perfectum. Secunda autem patet per hoc quod anima rationalis comparatur ad corpus, sicut nauta ad navem.

3. Item, Forma simplex non habet esse nisiin materia in qua est, vel in ratione : siigitur anima fornia simplex sit, non habebit esse nisi in materia in qua est, vel in ratione. Contra: Destruatur corpus: ergo tunc non erit anima pisi in ratione : et hoc est error.

1. Item, Omne quod est hoc et hoc, compositum est in essentia : anima est hoc et hoc : ergo est composita in essentia. Prima per se patet. Secunda seribitur im tertio de Anima ex consequenti : quia in anima est intellectus quo est omnia fieri, et intellectus quo est, omnia facere : et hoc est agere, et pati: et cum omne agere sit ab actu, et pati a potentia, erit ipsa composita ex actu et potentia, ut videtur.

5. Praeterea, Compositio prima est ex actu et potentia, compositio autem secunda est ex subjecto et accidente : ergo ubi est compositio secunda, de necessitate preponitur prima: sed in anima est compositio secunda, quia scientias et virtutes ponunt omnes esse in anima: ergo in ipsa est compositio prima, que est in essentia. Si forte dicatur, quod istee due compositiones non sunt ordinate ut causa et causatum. Contra: Substare, et perfici, et suscipere actus, materiae sunt et proprielates substantiales : ergo in quocumque inveniuntur, in illo est materia, vel aliud quod est ut materia: sed in omni composito compositione secunda inveniuntur : ergo inveniuntur gratia compositionis prime: et sic prima composilio est causa secunde. Vloc idem accipitur a diffinilione forme accidentalis, de qua dicitur, quod est composition’ contingens. Item, quod contingit eidem inesse, et non inesse, praeter hoc quod sit pars esse ejus.

6. Item, Boetius in I de 7rinifate : Forma simplex nullisubjectum esse potest. Et alia multa de hoc adduci possunt, quae alibi a nobis tradita inveniuntur.

Solutio. Consentio in hance partem, quod anima essentialiter sit composita, sed non ex materia et forma: et hoc ideo, quia Philosophus in nono prime philosophie diat, quod materia cognoscitur per potentiam ad motum, et mutationem : ad motum, sicut in celo : ad mutationem, sicul in generabilibus et corruptibilibus, secundum quod etiam diffinitur materia in | de Generatione et Corruptione, quod illa quidem est per se, et primo subjectum generationis et corruptionis, per consequens autem et aliorum. in anima autem hujusmodi potentia non invenitur : et tdeo Boetius in fine libri de Duabus naturis in una persona Christr, dicit spiritualia non habere materiam. Sed Doctores dicunt, quod est composita ex quod est, et quo est: et tunc quod est differt a materia, sicut suppositum differt a potentia ad formam cui supponitur. Id enim quod est, est hoc aliquid quod praedicabile est de eo quod est : quo est autem non invenitur positum ab Auctore : sed Boetius ponit esse : et hoc est essentia secundum actum quem habet in ipso quod est, id est, in hoc aliquid, vel in isto supposito : unde in talibus individuatio ipsius esse est a proprietatibus qua consequuntur ipsum quod est, secundum quod est hoc aliquid demonstrativum ad intellectum ad hic et nunc. Ex his dico animam esse compositam, et Angelum similiter. Unde quo est differt a forma : quia forma separabilis est, et est forma partis quae est materia: sed quo est sive esse non se-~ paratur ab eo quod est, et est forma totius, quae totum esse dicit ipsius quod est per modum esse formalis, et sicut esse speciei in hoc individuo, secundum quod Boetius dicit, quod species est totum esse individuorum : quia quidquid est post ipsam speciem, est de individuantibus : et hoc modo dico animam esse substaniiam compositam.

Ap primum ergo dicendum, quod hee propositio, Quidquid est compositum,etc., intelligitur de his quae tantum sunt substantia composite, et non etiam forme: sed anima rationalis est substantia et forma propter duplicem comparationem sui ad corpus, ad quod comparatur ut actus et forma, et sicut motor: et ideo etiam Philosophus non diffinit cam ibi nisi sicut est forma sive species, non sicut est motor : et ideo dicit eam esse actum : non autem tantum est actus, sicut ipsemet infra probat, sed etiam motor, ricul nauta navis, qui est in seipso quoddam ens et separabilis a navi.

Ad aliud dicendum, guod nulla sub- ‘lantia omnino perfecta in seipsa est species : sed anima secundum unam sul considerationem esl species, qua scilicet vsse confert hujusmodi corpori potentia vitam habenti : sed alio modo est substantia, scilicet ut est motor : et ideo separabilis est ab ipso: et hoc patet ex hoc quod quidquid ita est perfectio alicujus quod nec secundum se nec secundum partes est actus commixtus ei, illud est separabile ab ipso : sed anima rationulis non est alicujus corporis actus, ut dicit Philosophus: ergo ‘ipsa est separabilis ab ipso,

Ad aliud dicendum, quod prime partes substantia diversificantur secundum diversitatem substantiarum : corruptibiles enim substantia cum incorruptibilibus (ut dicit Philosophus) non habent vjusdem rationis potentiam. Similiter non sunt ejusdem generis spirituales et corporales. Et ideo non oportet quod principia sint ejusdem generis: sed in incorruptibilibus accipitur forma ab intellectu speciei secundum esse, et id quod est substans iili in quo ipsa forma substantificatur, accipitur per intellectum ejus quod est suppositi : sicut dicit Philusophus in I] de Celo et Mundo : Cum dico, celum, dico formam: cum dico, hoc celum, dico materiam. Sed in spiritualibus adhuc minus est de ratione materia: et ideo accipitur per demonstrationem, cum dicitur, haecanima, vel hic Angelus: sed hoc est id quod est res. Et si dicatur, quod dicit Philosophus quod idem in numero est idem in materia, dicendum, quod accipitur materia pro proprietate materiae quae est dividere et individuare formam secundum esse quod habet in hoc subjecto.

Ad aliud dicendum, quod anima simplex est quadam simplicitate, scilicet quod adest cuilibet potenti sue per essentiam et substantiam, quod non posset esse si divisive distarent ille potentie inter se.

Ad aliud dicendum, quod Damascenus accipit praeter vel extra contra quosdam qui dicebant intelleclum non esse partem anime, sed illustrationein intelligentie supra ipsam: et non intendit quod intellectus proprie loquendo sit pars ejus.

Autas rationes in oppositum adductas concedimus, praeter hoc solum quod non dicimus quod sit ex materia et forma. Intellectus enim quo est omnia fieri non est materia, vel ex materia: licet aliquam habeat potentiam materialem, et haecvocatur a quibusdam Philosophis materia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 33