Text List

Articulus 34

Articulus 34

ACTICULUS XXXIV. An anima sit suae potentiae ?

Deinde quaeritur, Utrum anima sit sue potentiw ? Videtur autem quod non.

1. Nihil est id quod habet nisi Deus: anima non est Deus: ergo non est id quod habet: sed habet potentias: ergo ipsa non est potentiae sue.

2. Item, in omni eo quod est citra primum, differunt posse et esse plusquam quod est et esse. Progatio. Posse est in genere qualitatis, et esse in substantia : quod est autem et esse utrumque est in substantia: si igitur in anima differuut quod est et quo est sive esse, multo fortius differunt in ea esse et posse.

3. Item, Si per essentiam idem est intellectus anime et voluntas anime : et quecumque uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem: tunc intellectus erit voluntas.

SED CONTRA : 1. Contra hoc est quod Augustinus dicit, quod sunt una vita, una mens, et una essentia.

2. Item, Augustinus in libro de Spiri- tu et anima : Deus est omnia sua: et anima est quaedam sua: habet naturaha, ut intellectum, memoriam, et hujusmodi, et est omnia illa: habet et accidentalia, et non est illa. Et multa alia sunt in libro illo de hoc.

3. Item, Bernardus super Cantica: In anima tria intueor: memoriam, intelligentiam, et voluntatem : et hac tria ipsam esse animam.

Solutio. Dicendum, quod in veritate vires anime proprietates sunt. sicut dicit Magister, et uno modo subtantiales sunt, alio modo consequentes esse. Si enim anima considerctur in suo esse secundum quod est quaedam spiritualis substantia, sic consequentes sunt esse, et primcipiantur ab ipso esse, et quod est, sicut ab ipso esset intellectus agens, et ab ipso quod est intcllectus possibilis, et hujusmodi, Si autem anima considere~ tur ut substantia agens in exteriora et in corpus, sic anima accipitur ut totum potestativum, cujus potestas completur in suis potentiis : et tunc potestas sua completa composita est ex particularibus - potestatibus potentiarum, et sic sunt substantiales ei sinc quibus non completur in perfectione sui posse.

Dicendum ergo ad primum, quod anima non essentialiter est quidquid habet: sed cum dicitur, anima est potentia sua, est predicatio totius potestativi de parte substantiali polestatis sua, cui secundum rationem completam adest vel incompletam : secundum incompletum enim est posse in inferioribus, secundum completum autem in superioribus : quia superior pars totius potestativi semper ponit posse partis inferioris: et quia iste sunt de superioribus, scilicet potenti imaginis, ideo magis convenit predicatio de illis: sed tamen adhue aliyuantulum est impropria.

Ad aliud dicendum, quod illa tria sunt anima secundum pradicationem to- tius de partibus potestativis simul acceptis, sed non per essentiam. Et ut hoc melius intelligatur, dicendum quod aliud est essentiale, et aliud substantiale, et accidentale accidens, Essentiale est quod est pars essentiae, in qua res simpliciter est in prima compositione : sicut sunt corpus et anima essentialia homini, et quod est et quo est anime. Substantiale autem est quod confert est se ex quadam compositione composito, et impossibile est deesse rei, ut ratio, et intellectus, et talia quae sunt partes complentes posse anime secundum quod est motor corporis, et quae complent esse corporis, secundum quod motam ab anima. Unde dicit Philosophus, quod sicut anima est perfectio totius, ita partes anime sunt partium perfectiones, et ideo sunt substantiales, id est, complentes substantiam anime secundum quod ipsa est substantia corporis quod movet, nonin setantum, sed etiam in partibus: vel secundum se, ut ratio est de substantia posse sui secundum se, sensus autem secundum partem potestatis quam influit corpori in quo est. Accidentale autem est quod advenit post completum esse, et non confert esse composito, cum sit possibile compositum esse sine illo. Licet autem supra in objectione dictum sit, quod naturalis potentia est in genere qualitatis : dicendum tamen, quod naturaliter potentia duobus modis consideratur, scilicet prout ipsa est ad actum et consequens esse compositi, sive principium agendi in quo est: et sic est in genere qualitatis. Potest etiam considerari prout refertur ad constituendum posse substantiae quae forma et motor est in co quod non tantum est perfectio totius, sed etiam partium secundum partes suas: et sic ipsa est ante esse et substantialia : sicut est ex parte alia videre in corpore, in quo sunt commixtio, complexio, compositio, distinctio, organizatio : quae licet sint proprietates corporis, tamen secun- dum quod faciunt materiam anime qua imoveri et perfict possunt, sunt ante esse : secundum autem quod sunt ad operationes sequentes in quibus potenti anime operantur, sunt post esse. Et ta patet, quod licet secundum modum praedicandi sint in qualitate hujusmodi potentie anime: tamen in quantum omnes complent hoe totum quod est anima perfecta in posse ad. perficiendum corpus et movendum in toto et in partibus, sic sunt de ipsa substantia, Et hoc trahitur ex secundo de Anima, ubi dicit Philosophus sic: Considerare autem in partibus oportel quod dictum est, scilicet, quod anima est perfectio physici corporis potentia vitam habentis, si enim esset oculus animal, anima esset utique ipsius visus, hoc est, substantia oculi secundum rationem: oculus autem est materia, quo deficiente non est quidem oculus nisi #quivoce, sicut lapideus, vel depictus. Oportet igitur accipere quae est in parte, in toto vivente corpore similitudinem, ita quod sicut se habet pars ad partem, sic et totus sensus ad totum corpus quod est sensitivum secundum quod hujusmodi.

Hic notandum quod mens dicitur quatuor modis, scilicet memoria quandoque : sicut Augustinus dicit, qaod mens mem.- mt sui: quandoque dicitur intellectus rem examinans, et ita accipitur a Joanne Damasceno, et sic dicitur a mefior metiris, quia metiendo rationes rei, examnat rem: et quandoque dicitur superior pars rationalis anime, in qua sunt tres vires anime imaginis: quandoque dicitur tota rationalis anima, vel intellectua~ lis natura, sicut beatus Dionysius sepe vocat Angelos divinas mentes.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 34