Articulus 36
Articulus 36
Quomodo ista tria in quibus est imago, differant a tribus superius assignatis ?
Dubium incidit hic triplex, scilicet, Primo, quomodo ista tria in quibus est imago, differant ab illis tribus quae supra assignala sunt pro imagine? Secundo, utrum ita sit in istis, sicut in perso~ nis divinis, quod unum procedat ab alio, hoc est, intelligentia a memoria, et voluntas ab utroque : sicut Filius a Patre, et Spiritus sanctus ab utroque? Tertio de ordine, utrum una istarum necessario presupponat sibi aliam, et unus habituum presupponat sibi alterum, et similiter unus actnum sit ante alium.
1. Mens (ut dicit Magister) hic accipitur non pro anima, pro eo quod in anima ercellentius est : sed excellentius in ea est potentia : ergo penes potentiam, et non penes habitum accipitur mens.
2. Item, Dicit Magister, quod hac tria unum sunt '!, quia in anima substantialiter existunt : nihil autem substantialiter existit nisi potentia, ut supra hanitum est: ergo haectria sumuntur penes potentias, et non penes habitus, ut multi dicunt,
3. Item, Utitur tali modo loquendi, Mens novit se, eé amat se : habitus non est nosse se, et amare se, sed potius hahentis habitum secundum ipsum habitum vel per ipsum habitum est nosse se, el amare se : ergo mens non sumitur pro habitu aliquo.
4. Si forte dicatur, sicut quidam dixerunt, quod licet mens non sumatur pro habitu, tamen notitia dicit habituin, et similiter amor : Contra hoc est, quod cum memoria novit se (ut dicit Augustinus) novit se presentem sibi, et non se quarit absentem : ergo ipsa per sui es— sentiam sibi prasens est : non igitur per habitum, vel per speciem aliquam : eryo nec notitia quae sonat rem notam (ut dicit Augustinus) dicit habitam : et sic falsam videtur quod dicunt. Similiter videtur de amore : quia amor hic accipitur pro amato, sicut dicit Augustinus, quod verbum sit notitia amata : cum igitur nihil amatum sit in mente, nisi notum : et notum sit substantia mentis, ut videtur : amor etiam substantia et non habitus erit, ut videtur.
Unrerivs quaeritur juxta hoc, Utrum mens accipiatur hic pro memoria, ut quidam dicunt? Et videtur quod sic : quia nosse (ut dicit Augustinus) est notitiam apud se tenere : hoc autem supra altributum est memoria : cum igitur hic dicat, quod mens novit se, menti attribuit actum memoriae : cum igitur potentia diffiniatur per actus, mens erit memoria. Sed contra hoc videtur esse quod hic diffiniens mentem, eamdem ponit diffinitionem guam supra posuit, scilicet, quod mens accipiatur hic non pro anima, sed pro eo quod in ea est excellentius : et ita diffinivit supra totam illam partem, yu in se sicut in subjecto proximo continet memoriam, intelligentiam, et voluntatem.
Solutio, Quidam dicunt, quod ista trinitas differt a praecedente, in hoc quod illa sumitur penes potentias absolute, ista autem penes potentias secundum quod convertuntur ad objecta quae per essentiam sunt idem quod ipse. Sed hoc nihil est: quia idem habitum est supra, quod memoria meminit sui, intelligit se, etc. Ideo alii dicunt, quod ista trinitas tota sumitur penes habitus, et quod singula respondent singulis, et quod mens hie ponitur pro habitu mentis, et notitia pro habitu intellectus, et amor pro habitu voluntatis : et exponunt, Mens novit se per causam, id est, mens facit ut habitus quod aliquis novit se secundum mentem.
Sed quia et alias multas extortas expositiones habet haec opinio, et non uniuntur habitus substantialiter, ut haecdicit : propter hoc aliter est dicendum, scilicet, quod ista trinitas sumitur penes mentem, et habitus consubstantiales mentis. Qualiter autem habitus quidem dicuntur -consubstantiales menti, postea erit in questione. Dico igitur sine prejudicio cum Magistro, quod mens sumitur hic communiter ut supra pro parte quae habet potentiam cognoscendi, et potentiam diligendi. Potentia autem cognoscendi dupliciter unitur ad actum unum, scilicet potentia memoria, et potentia intellectus : est enim hic idem nosse per habitum quod notitiam de se in se videndo habere, ut habitus notitie dicat id quod est memoria , et intuitus sui dicat actum intellectus. Et si objicitur, quod setundum hoc erit quaternitas, dicendum quod non est verum : quia intellectus et memoria secundum supra habita, non habent nisi habitum unum : nosse enim est notitiam rei apud se habere : et intelligere est se in similitudine, vel habitu illo, vel notitia ula videre, secundum quod videre nihil aliud est quam objici sibi in notitia quam habet apud se : unde ille duae potenti non habent nisi unum habitum : et ideo non erit quaternitas, sed trinitas.
Ap i autem quod postea objicitur, quod etiam notitia non sit habitus, dicendum est quod habitus est, ut infra probabitur : et amen secundum Auguslinum, est consubstantialis potentiae perfecte per ipsum : et similiter est de amore : non enim ista repugnant quod aliquid sit habitus secundum aliquam rationem secundum quam perficit potentiam ad actum, et quod sit de consubstantialibus ejusdem potentie.
Ap i autem quod ulterius quaeritur, Utrum mens accipiatur pro memoria? Dicunt quidam Magistri, quod sic, et assignant rationem quare magis accipia~ tur pro memoria quam pro intellectu ct voluntate : quia cum sint potentie tres. memoria, intelligentia, et voluntas : memoria prima est inter eas, et ideo propinquissima substantiae mentis, quia illa orilur ex sola mente : intellectus autem ex mente mediante memoria, et voluntas ex mente mediante memoria et intellectu. Cum igitur memoria propinquissima sit menti, dicunt quod hac ra~- tlone mens ponitur pro memoria : sed tamen hoc videtur esse contra intentionem Augustiniin hbro IX de Trinilate, ubi sunt ista verba quae ponuntur hic '. Et ideo dico cum Magistro, quod mens accipitur hic pro toto illo in quo sunt tres potenti, ut supra dictum est.
On this page