Articulus 37
Articulus 37
Utrum ita sit in istis sicut in personis divinis, quod unum procedat ab alio, puta, intelligentia a memoria, et voluntas ab utroque : skcut Filius a Patre, et Spiritus ab utroque ?
ARTICULUS XXXVI. Utrum ita sit in istis sicut in personis divinis, quod unum procedat ab alio, puta, intelligentia a memoria, et voluntas ab utroque : skcut Filius a Patre, et Spiritus ab utroque ?
Deinde quaeritur, Utrum sit talis processio in istis potentiis sicut est in personis divinis, et similiter in illis habitibus ? Et videtur quod sic : quia
1. Quidquid in exemplari est, debet esse per aliquem modum in exemplato : sed in exemplari est processio persone a persona : ergo etiam debet esse processio potentie a potentia in exemplato, ut videtur.
2. Item, Expresse dicit Augustinus, quod ex memoria est intelligentia, et ex memoria et intelligentia voluntas : ergo videtur, quod istarum potentiarum una procedat ab alia.
3. Praeterea, Supra habitum est, ubi assignata est differentia vestigti et imaginis ?, quod vestigium ducit confusius, et imago discretius non tantum in personas distinctas, sed etiam in distinctionem personarum : hoc autem fieri non post nisi potentie distinguantur ad modum personarum : ergo, etc.
4. Praeterea, Potentia cognoscuntur per actus : in actibus autem istarum potenfiarum unus causatur ab alio, voluntis enim non est nisi cogniti, nec notitia est nisi ejus cujus est notitia apud mentem :cum igitur sic sit im actibus. erit eodem modo in potentiis. Si forte dicatur, quad iste ordo actuum est propter raliones objecti et potentiarum, scilicet quod bonum quod est objectum voluntalis habet ante se verum cujus est intelleclus, et ideo illud verum facit praecedere cognitionem veri : hoc nihil est : quia serindum hoc etiam verum deberet aliquid ante se habere quod responderet memoria quae prima est secundum Auvustinum.
5. Praeterea, Si detur hoc esse propter abjecta : tamen quia actus diffinruntur per objecta, et potenti per actus, redihit hoc iterum ad ordinem potentiarum.
6. Praeterea, objecta potentiarum animie secundum Philosophum nata sunt inferre passionem ipsis potentiis : et ipsa potentia nate sunt pati ab illis: cum izitur agens imprimat patienti speciem illam quam potest suscipere patiens ab avente, videtur quod perfectio istarum potentiarum sit a speciebus objectorum : igilur sicut ordinantur species in objectis, ila necessario ordinabuntur potenti in anima : igitur necessario ordine una procedit ab alia, ut videtur dicere Augustinus.
9. Praeterea, Voluntas etiam in actu non necessario sequitur cognitum : quia sunt quidam optime cognoscentes, et e contrario agentes : ergo videtur, quod voluntas non necessario oriatur ex intellectu.
Solutio. Sine prejudicio dico, quod est ordo naturaliter inter istas potentias. Est autem alius ordo secundum naturam, alius secundum generationem, et alius secundum actum. Secundum naturam voco ordinem, quando aliqua res m rauone sua ponit unum esse post aliud, sicat ratio ponit sensum, et sensus ponit vegetabile, et non convertilur. et secundum hunc modum vult Augustinus, quod voluntas ponit intellectum, et stellectus pont memoriam. Unde si quis diffiniat voluntatem, dicet quod ipsa est appetitus boni cogniti : et ita im diflinitione voluntatis cadit intcllectus : et non convertitur. Similiter si quis diffiniat intellectum de quo loquitur Augustinus, dicet quod ipse est intuitio sui in notitia mentis : ct sic in diffinitione cadit memoria : memoria autem non habet ante se nisi mentem ut subjecitum Et iste processus naturalis ordinis respondet distinetioni personarum. Quantum igitur ad hune ordinem concedimus rationes primo mductas, quae absque dubio secundum intentionem Augustini in libro IX de Zrinitate sunt adduclie. Ordo autem secundum generationem est ordo secundum tempus, et talis nou est ibi. Ordo autem actuum potest esse duobus modis, scilicet a praecedente ad scquens, et ille non est necessarius: non enim sequitur si notitiam rei apud se habet, quod propter hoc necessario intclligat : nec sequitur si intelhgit, quod propter boc necessario velit, nisi in uno casu, scilicet quando notitia meminil sui, intelligit se, et vult se: sed non sequitur hoc generaliter. Sed e converso est ordo necessarius, scilicet, si vult, quod necessario cognoscit : et si cognoscit, quod necessario notitiam apud se habeat : et hac consequentia probat ordimem nature in potentiis quem diximus.
On this page