Text List

Articulus 7

Articulus 7

ARTICULUS VII.

An ista sit concedenda, Deus genuit Deum qui est Pater, vel Deus Pater.

"Sed adhuc opponunt garruli, etc." In ista parte tangit Magister ulteriorem rationem sophistarum objicientium contra generationem divinam. Et dividitur hec pars in tres partes. In prima ponit sophisticam rationem et solvit. Quia vero in solutione dixerat, quod Pater et Filius sunt unus Deus, et e converso: ideo in sequenti capitulo C quaeritur, Utrum hoc nomen, Deus, vel aliud ess sentiale, possit supponere et apponere equaliter respectu trium personarum, tbi, C, "Quidam tamen veritatis adversarti, etc." Quia autem hac de causa fecit digressionem, apposita solutione argumentationis sophistice, ideo in_tertia revertitur ad propositumn, ibi, D, "Nunc ad praemissam questionem, etc."

In priori ergo capitulo ponit Magister hanc rationem : Deus genuit Deum: aut ergo Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater. Si Deum qui non esi Deus Pater : ergo Deus est qui non est Deus Pater, et Deus est qui est Pater: ergo sunt plures dii, quod falsum est. Si autem Deum qui est Deus Pater : ergo genuit Deum qui est ipse Pater : ergo idem im persona est generans et genitus, quod est heresis.

Et solvit Magister inducendo duas rationes quae elici possunt ex his. Cum enim dicitur, Deus genwit Deum, possunt inferre : ergo Deum qui est ipse Pater, aut Deum qui non est ipse Pater. Et has duas propositiones ponit Magister, quae ostendunt unum sensum istarum : aut Deum qui non cst Deus Pater, aut Deum qui est Deus Pater: et dicit negativam esse veram, et affirmativam esse falsam. Alias duas-ponit tales, quod sensus sit : Deum qui est Deus Pater, id est, Filium qui est Deus, qui Deus est Pater. Hance dicit esse veram, et negativam esse falsam, scilicet, Deum qui non est Deus Pater, id est, Filtuin gui non est Deus, qui Deus est Pater : quia Pater et Filius sunt unus et idem Deus.

Et ad intelligentiam istius locutionis distinguendum est in constructione horum duorum terminorum, Deus, Pater, tam in affirmativa quam in negativa. Si enim cum dicitur, Deus genuit Deum qui est Deus Pater, ambo termini conjuncti quasi per appositionem construantur ex parte eadem sive ante ly gut est, sive post per inotellectum, tunc aflirmativa erit falsa, et negativa vera: quia tunc est sensus . genuit Deum qui est Deus Pater, id est, ipse Pater. Pronanio. Ly Deum, quod notal terminum actus importari per verbum, gent, propter actum notionalem super se transeuntem, supponit pro Filo cum igitur ly geet sit nomen habens articulum subjunctivum, et faciat secundam notitiain suppositorum, refert hunc terminum, Deum, gratia suppositi, sicut supposwit cum antecessit : et sic sensus ust, quod Deus generans et Deus genilus in supposito sint idem sive in persona, quod falsum est : negativa igitur ejus erit vera sub eodem sensu. Si autem il termini non construantur quasi ex eadem parte, sed potius intelligatur unus alter: non apponi, sed quasi per mediam compositionem conjungi, tunc ly Deus stabit pro essentia. et si ly Pader tunc supponit componi sub intellectu inter eos, erit sensus, Pater genuit Deum Filium qui non est Pater ens Deus : et haec est vera, et hanc ponit Magister, et aflirmativa est falsa. Si autem ly Deus supponat, et ly Pater apponat, erit sensus, genuit Deum Fihum, qui Filius non est Deus ens, vel qui est Pater : et hac est falsa, et affirmativa sibi in eodem sensu respondens vera; et hac est intentio solutionis Magistri.

Fuerunt tamen quidam antiqui aliter dicentes, eo quod ipsi dixerunt quod in aflirmativis nomen articulare, gui, aliter habet referre antecedens quam in negalivis. In affirmativis enim dixerunt, quod relert gratia persone, sicut invenit propwr actum notionalem cui conjungitur, ivul materia actus super quam est: et ideo dixerunt, quod haecest falsa, Deus qenuil Deum qui est Deus Pater. In neKulivis autem ly gui non refertur sic, sed gratia suppositi, et gratia essentia : rl ideo etiam istam dixerunt esse falsam, qenuit Deum qui non est Deus Pater : rthoc contingit non tam ex vi nominis quam aliam habet in affirmativis et negalivis, quam etiam ex negatione qua respicit terminos sequentes se formaliter : rt uleo licet ly gui referat gratia supponili, tamen negatio negat ab hoc supposito tam formam quam suppositum : et leo locutio est falsa : et haecfuit solutio Prepositivi et ratio. Alii dicunt, quod eham si in negativa isti duo termini, leus, Pater, construantur immediate quasi per appositionem, tunc locutio negaliva est vera: unde concedunt hanc, genuit Deum qui non est Deus Pater, sicut hanc, genuit Deum qui non est ipse Pater : et hoc faciunt propter articulum hujus nominis gz, qui determinat et refurl ty Deum gratia suppositi, et non gratia forma, ut dictum est.

Sed vivetur, quod affirmativa sit concedenda, scilicet hac, genuit Deum qui est Pater vel Deus Pater : quia

1. Dicit Anselmus, quod genuit eumdem de eodem ipso.

2. Item, Augustinus - Deus de se genuit alterum se.

3. Item, Augustinus in libro XV de Trinitate ; Seipsum dicens, Pater genuit Filium : non enim seipsum integre perfecteque dixisset, sed aut plus aut minus esset in verbo quam in seipso.

4. Item, Origenes : Pater mittens Filium, se alterum misit.

Ab sEcunpAM auctoritatem dicendum, quod sily se quod est a parte post in locutione, sit ablativi casus, tunc locutio plane est vera . quia tunc est sensus, de se genuit alferum se, id est, alterum a se. Si autem sit accusativi casus, tunc alterum se, habet vim unius termini, et non duorum : et tunc ly se habet quasi partem significationis unam, et alterum aliam partem : ut alterum tangat disjunctionem in persona, et ly se convenientiam im essentia. Quidam tamen glossant alterum se, id est, simillimum sibi: ita quod ly se quasi simplicem faciat relationem. Sicut etiam quandoque sit simplex de natura similis et non eodem numero, super quod cadit nutus demonstrationis, ut cum dicitur: Haecc herba crescit in herto meo.

Ap ALAM quae dicit, quod eumdem ge~ nuit de eodem ipso, non est intelligendum cum precisione, sed addendo eum~ dem in essentia de eodem ipso in essentia.

Ap tertiAM dicendum, quod dicere non sumitur ibi pro actu generationis simpliciter : sed dicere est ibi manifesta~ re in simili : unde sensus est, Pater dicens se, id est, manifestans seipsum, genuit Filium : non enim, etc., id est, non periecte manifestasset se, etc. : hac enim bene conceditur, Pater manifestat se in Filio.

Ad ultimum dicendum eodem modo sicut ad secundam : quia se alierwm idem est ac alterum sibi in essentia similem,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7