Text List

Articulus 6

Articulus 6

Quomodo supponunt illi termini, quando dicitur, Deus de Deo, lumen de lumine, lux de luce?

ARTICULUS VI. Quomodo supponunt illi termini, quando dicitur, Deus de Deo, lumen de lumine, lux de luce?

Consequenter quaeritur de hoc quod dicit de symbolo: "Deum de Deo, lumen de lumine, ete"

1.Videtur enim quod cum dicitur, Deum de Deo, non debeat ly Deum restringi ad standum pro persona : prapositiones enim non restringunt terminos quibus adjunguntur: igitur cum ly Deus sit terminus substantivalis, stabit pro substantia: substantia autem non est de substantia : ergo locutio est falsa, ut videtur.

2. Praeterea, Praepositio notat distinctionem, ut quidam dicunt, et propter hoc cogit terminum cui adjungitur, ad standum pro persona: ergo videtur etiam, quod cum dicitur, Deus distinguitur a Deo, quod locutio sit vera, quod falsum est.

3. Praeterea, Relationem important prepositiones : ergo videtur quod possumus dicere, Deus refertur ad Deum, quod iterum falsum est.

4, Praeterea, quaeritur de ista, lumen de lumine :ista enim videtur tanlum stgnificare essentiam, eo quod lumen non sil de propris, sed de essentialibus communibus. Sicut ergo haecest falsa, essentia deessentia : ita et haecerit falsa, lumen de lumune.

5. Praeterea, Ea quae recipiunt distinctionem, de omnibus in summa singularilatis non praedicantur ; sed cum dicilur, Deus de Deo, lumen de lumine, utraque recipit distinctionem per prepositionem notionalem: ergo de omnibus in summa singulariter non praedicantur: ergo Pater et Filius non sunt unus Deus, nec unum lumen.

Sorvtio, Dicendum, quod prepositio notionalis est, et hoc habet ex hoc quod notat originem essentialem : et ideo praepositio conjuncta cum hoc termino, Devs, trahit cum ad supponendum pro habente deitatem . et hae in divinis est persona, unde reddit locutionem veram pro persona.

Ap primum ergo dicendum, quod in veritate in hujusmodi locutiombus ly Deus non restringitur, nec oportet, quia licet de se supponat pro essentia in persona, tamen reddit locutionem veram secundum exigentiam eorum quibus adjungitur, sicut cum dicitur, homo currit, solo Socrate currente : licet ly homo supponat aequaliter tam pro currentibus, quai pro non currentibus, non tamen reddit locutionem veram nisi pro Socrate, et hoc sufficit ad veritatem locutionis illius, et hoc apud sophistas vocatur appellare. Similiter iste terminus, Deus, quantum est de se supponit pro quolibet supposito divino: propter adjunctum tamen ex parte ante appellat Filium, et ex parte post appellat Patrem.

Ad aliud dicendum, quod aliter importatur distinctio quando significatur in propria significatione, et aliter quando significalur in ratione distinctionis specialis sive cujusdam, sicut generare quamdam distinctionem significat, sed non simplierter : et similiter praepositio notionalis significat distinctionem quamdam, quia originis, unde plus importatur per verba notionalia et prepositiones notionales quam distinctio : quia licet dicant virtule sua distinclionem im supposito, tamen etiam cum hoc dicunt convenientiam in essentia: quia genitum et generans communicant in essentia una. Similiter id quod est de aliquo ut de origine, communicat in essentia una : sed hac veba, distinguitur, et seyungitur, non nisi disconvenientiam important, et illam notant poni circa rem termini cui adjunguntur : etcum Deus non distinguatur a Deo sic, eo quod Pater et Filius sunt unus Deus, non recipitur ista. Deus distinguitur a Deo.

Ab atiup dicendum, quod haec non est vera, Deus refertur ad Deum: licet enim prepositio sit relativa, tamen aliam habet modum significandi: sed ‘cum dicitur, refertur, relatio significata in verbo propriam queril rationem relationis significari per ea quae referri dicuntur. Illa autem propria relatio non significatur in hoe termino, Deus, sed in hoc termino, Pater et Filius: et ideo haecest vera, Pater refertur ad Deum.

Ab atiup dicendum, quod iste terminus, dumen, significat lucem in habente, et ita concretionem importat:propter quod. stat pro habente deitatem, et hoc est sup- positum sive persona : et ideo convenienter dicitur, Lumen de lumine. Et si objitur, quod secundum hoc non debet tei, Lue de luce, eo quod lux significat atistracto modo, Dicendum : Haec invenitur, Luz de luce, in quadam antiphona i Epiphania: sed minus habet proprietulis quam ista, Lumen de lumine, tamen lux licet significet modo abstractionis a subjecto, non tamen significat modo abstractionis ab actu : etcum actus supposiurum sint, proprie ponitur a Sanctis pro persona quandoque: sed tamen hujusmodi locutiones glossande sunt, et non extendende.

Ad ultimum dicendum, quod licet Deus generet Deum, et Deus generetur a Deo, non tamen Deus distinguitur a Deo, ut supra dictum est: et ideo dicendum, quod per actum notionalem non ponitur distinctio nisi in supposito hujus nominis Deus, et remanet unitas in forma vel quasi forma: et ideo cum probatur, stat gratia forme: et ideo de omnibus in summa probatur singulariter. Et quod dicitur, quod ea quae recipiunt distinctionem, etc., intelligendum est quod ea que gratia sue quasi forme recipiunt, ut Pater, et persona, et hujusmodi : quia in his quasi forma est proprietas, et alia est proprietas Patris et Filii, sicut aliud est suppositum et alia persona Pater, et alia Filius.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6