Text List

Articulus 8

Articulus 8

An de Deo potest formari propositio ?

ARTICULUS VIII. An de Deo potest formari propositio ?

Incidit autem hic duplex dubium. Unum est, si de Deo possit formari propositio ? Secundum, si aliquo modo potest formari, utrum essentia debet subjici, vel pradicari tantum, vel possit 1ecte in divinis fieri utrumque ?

Circa primum objicitur sic: 1. Simplicissimum non habet compositionem : ergo si ipsum ut compositum significatur, significatur falso: sed omnis compositio significat ut compositum : ergo non potest fieri propositio habens compositionem de Deo: et omnis propositio habet compositionem : etgo nulla propositio est vera de Deo si sit affirmativa.

2. Item, Dionysius dicit, quod affirmationes in divinis sunt false, et negative omnes vere ; ergo videtur, quod omnes propositiones affirmative de Deo false sint,

3. Si forte dicatur, quod compositio est in Deo secundum modum significandi propter nostri intellectus infirmitatem. Contra : Intellectus per errorem non curat suam infirmitatem : sed cum componit aliquid in divinis, errat: ergo talibus propositionibus sua infirmitas non curatur : ergo non debet uti eis.

4. Item, Cassus est intellectus qui nullo modo potest attribui rei: ergo videtur, quod talium propositionum sit intellectus cassus.

Solutio. Sicut dicit Augustinus : Deus admisit humane vocis obsequium, de quo tamen nihil digne dici potest. Unde sicut de Deo in temporali loquentes, verbis cujuslibet temporis utitur : ita de Deo simplicissimo loquentes, utimur modo compositionis et modo divisionis in locutionibus: sed cum in talibus, nota compositionis quae significatur in verbo, est, significat identitatem secundum rem, et non modum inherentie, sicut inherentis per se, vel substantialiter, vel per accidens.

Dicendum igitur ad primum, quod licet Deus sit simplicissimus, tamen multis modis significatur, sicut supra, in tertia distinctione, habitum est : et ex illis potest fieri compositio notans rei identita~ tem.

Ad aliud dicendum, quod Dionysius intelligit de affirmativa significatione incomplexorum, quae per nomen plene non ostendunt quae conveniunt Deo, et non intelligit de affirmatione compositionis que nota est identitatis praedicati cum subjecto.

Ad aliud dicendum, quod intellectus aas es salvatur (alias, significatur) in re quantum ad hoc quod multis modis Deus significatur. Unde invenit in Deo ea que multa sunt in rationibus nominum, licet unum sint in rebus: et quia ratio hominum est vera, est enim ipse vere sapiens, et potens, et hujusmodi: et ideo non est cassus, et curatur ab ignorantia, eo quod non refert in Deum illas compositiones per modum inherentiae, sed potius per modum identitatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8