Articulus 9
Articulus 9
An divinis essentia debeat subjici, vel praedicari, vel recte possit utrumque fieri?
Secundo quaeritur, Si nomina significantia essentiam in divinis possunt subjici ? Videtur autem, quod non.
1. In divinis enim persona est suppositum, et essentia quasi forma et natura : cum igitur in propositione praedicatum se habeat per modum forme, subjectum autem per modum supposits, non debet essentia divina subjici, sed praedicari.
2. Item, Subjectum est id cui inest, predicatum autem quod inest : cum autem essentia insit persone, et non econtra, videtur iterum debere pradicari, et non subjici.
4, Idem, in libro de Hebdomadibus : Quod est habere aliquid potest prater idipsum quod est, esse autem nihil habet admixtum : sed.id quod est in divinis per modum quod est, est persona: ergo persona aliquid habere potest ut inherens sibi, et sic potest subjicisibi: sed essentia divina est esse simplex; ergo nihil potest habere: ergo nulli potest subjici, ut videtur.
SED CONTRA : 1. Quecumque aequalis sunt simplicitalis, aequalis sunt ordinis in subjiciendo et predicando: persona et essentia equalis sunt simphiitatis : ergo aequalis sunt ordinis in subjiciendo et praedicando.
2. Praeterea, Quecumque sunt non habentia se ut superius et inferius, et non sunt essentialia et substantialia sibi, wqualiter subjici sibi invicem possunt, el aequaliter praedicari de se invicem : essentia divina et persona sic se habent: ergo aequaliter subjici invicem possunt, el pradicari de se invicem. Proparlo prime est : quia superiora essentialia de inferioribus secundum ordinem natuwe praedicantur: essentia autem non est superius ad personam nec econtra, quia aliter esset compositio in Deo. Secunda probatur per simplicttatem persone et essentia.
Solutio. Dicendum, quod in veritate in divinis utrumque potest subjici alteri, ot praedicari de altero, sicut probat Maister, Licet enim praedicatum sit loco forme in praedicationibus quae fiunt per inherentiam et participationem, tamen in propositionibus notantibus identitatem secus se habet, quia tbi utrumque est idem alter1, etideo utrumque utrique subjicitur, et utrumque de utroque praeilicatur. Per hoc igitur patet solutio ad duo prima quae bene concludunt de preiieatione quae fit per modum inherentie.
Ad aliud dicendum, quod Boetius intelligit de subjecto rei, non modi predicandi, sicut subjicitur superficies albedin, vel sicut materia subjicitur forma. Kodem modo etiam intelligitur sequens auctoritas : quia quod est potest aliquid habere : sed in divinis non est tale quod possit esse subjectum ali: praeter se. Unde hoc intelligitur im his in quibus differt quod est, et esse sive quo est.
On this page