Text List

Articulus 10

Articulus 10

Utrum ista sit vera, Unus Deus est tres persone, et tres persone est unus Deus, Deus est Trinitas: et utrum nomen, Trinitas, sit nomen essentiale.

ARTICULUS X. Utrum ista sit vera, Unus Deus est tres persone, et tres persone est unus Deus, Deus est Trinitas: et utrum nomen, Trinitas, sit nomen essentiale.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Unus Deus est tires persone, etc."

hoe enim videtur falsum : ly Deus enim aut stat pro persona, aut pro essentia: si pro essentia, tunc videtur hac esse vera : essentia est tres persone, cu-~ jus simile m creatis non imvenitur, in quibus essentia non est persona, nec persone :siautem stat pro persona, tune persona esset tres persone : ergo aliqua persona est tres persone, quod falsum est.

Juxta hoc ulterius quaeritur de hac quam pontt, quod Deus est Trinitas: cum enim ille terminus, Deus, singulariter supponatur, videtur quod pro aliquo uno debeat reddere locutionem ve-~ ram : ergo videtur, quod aliquid habens deitatem sit Trinitas : ergo Pater, vel Filius, vel Spiritus sanctus, quod falsum est.

Irem quaeritur de hoc nomine, Trinita~ tis, hoc enim videtur singulariter de uno praedicari : ergo est essentiale.

Sed CONTRA :

1. Essentialia de personis singulis predicantur: ergo si ly Trinitas est essentiale, debet concedi hec, Pater est Trinitas, vel persona est Trinitas, quod falsum est.

2. Item, Secundum rationem intelligendi, a supposito Trinitatis minus distat personam quam essentia: sed hac non concedilur, persona est Trinitas : ergo multo minus haecdebet concedi, essentia est Trunitas.

3. Si forte dicatur, quod hoc nomen, Trinitas, est relativum intrinsecum et claudit in se relativa et determinantia ipsa: et ideo sicut ipsa relativa pradicantur de persona, ita et ipsum de persona et personis praedicatur. Contra : Relativum intrinsecum si explicetur, habet relativa ad se invicem relata: cum enim dico, isti sunt similes, possum explicite inferre, ergo iste est similis isti, et iste est similis illi: non autem sic est in hoc nomine, 7rinitas: ergo videtur, quod non sit relativum intrinsecum,.

Solutio. Dicendum in veritate, quod haecest concedenda, Unus Deus est tres persone. Cum enim iste terminus, unus, sit adjectivum, ponit unitatem significatam circa subjectum hujus termini, Deus, et ly Deus dicit unitatem substantia, et hec est una in tribus personis: et ideo hecest vera, Unus Deus est tres persone, et e converso. Et haec similiter est vera: Eessentia est tres persone, et e converso.

Ad aliud dicendum, quod similiter heec est vera, Deus est Trinitas: et hec similiter, wnus Deus est Trinitas, propter eamdem causam. Terminus enim in predicato vel in subjecto non restringit terminum in alia parte positum, sed permittit eum stare libere pro quo reddit locutionem veram : et ideo ly Deus stat pro essentia, et non pro persona: nec est similein creatis in quibus dividitur essentia: quia in divinis non est ita, nec est aliud ibi essentia quam hypostasis.

Ad aliud dicendum, quod licet Trinitas significet singulariter, tamen claudit in se plura supposita: et ideo etiam Magister infra dicet ipsum esse nomen collectivum : sed quia in illis suppositis essentia est una et eadem, ideo praedicatur de essentialibus et non de una persona.

Ad aliud dicendum, quod in collectione suppositorum quam habet in se ly Trinitas, plus distat una persona quam essentia : quia persona non est nisi haecvel illa, quae non est una nu- mero in collectis in quantum collecte sunt: sed essentia est una in eis in quantum etiam sunt collecte : et ideo plus predicatur ly 7rinitas de essentia quam de persona.

Ad aliud dicendum, quod in verilate aq objec hoc nomen, Trinitas, est nomen collectivum personarum et relativum intrinsecum, nec tamen sequitur quod ita possit explicari: et hoc contingit, quia relativa que in se habet, non sunt relativa equalitatis et equiparentiae, sicut similitudo, sed potius originis : sed talia non possunt explicari sicut alia, ut patet, cum dicitur, Isti sunt patres: ergo iste est Pater istius, et ille illius.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10