Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Post haec quaeritur, Utrum concedendum sit quod Pater genuit divinam essentiam ? etc." Hic incipit pars illa, in qua inquiritar, utrum divina essentia abstracte significata possit esse terminus gencrationis : et quia haecquestio dupliciter potest formari secundum duplicem intellectum, ideo duas habet partes. In prima enim quaeritur, Utrum essentia generet, vel generetur : ita quod conveniat ei actus generationis immediate tamquam termino ? In secunda inquiritur, Si non convenit ei ut termino, utrum conveniat ei sicut de quo est generatio per modum principii materialis, et haec pars incipit ibi, 1, "Dicitur quoque, et frequenter in Scriptura legitur, etc."

In prima harum movet Magister questionem habentem quatuor problemata, scilicet an Pater genuerit essentiam, vel divina essentia genuerit Filium, aut essentia genuerit essentiam, aut nec genuerit essentia nec genita sit ? Unde prima istarum dividitur in duas partes, in quarum prima interimit problema primum: in secunda autem interimit secundum, et tertium, et construit quartum, et incipit ibi, E, "La etiam non est dicendum, quod divina essentia, etc."

Prior autem adhuc dividitur in duas : in quarum prima per rationes veritatem manifestat. In secunda, objicit contra, et solvit, ibi, D, "Huic autem videtur contrarium, etc."

Primo ergo ad hoc quod Pater non genuerit essentiam, adducit tres rationes: quarum prima est, quia si essentia esset genita, ipsa relative diceretur, quod non est verum. Secunda est, quia secundum hoc Pater genuisset quod est ipse, quod iterum non est verum, et incipit ibi, B, "em, Cum Deus Pater sit divina essentia, etc." Tertia est, quia cum Deus Pater quasi formaliter sit divina essentia, ipsa quasi causa est ei ut sit: ergo si genuisset eam, ipse eo quod genuit esset, et Deus esset, quod falsum est. Et probat hunc processum valere per Augustinum, ibi, C, "Item, St Pater est genitor, ele."

In aliis antem Littera istius partis est manifesta.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus