Text List

Articulus 1

Articulus 1

Qualiter essentia se habet ad Filii generationem, utrum per modum communicabilis per generationem, et processionem ?

ARTICULUS I. Qualiter essentia se habet ad Filii generationem, utrum per modum communicabilis per generationem, et processionem ?

Ante Litteram autem incidit hie dubium, Qualiter essentia se habeat ad generationem Filii ?

1. Id enim quod nobilitatis est, reponendum est generationi diving : communicabilitas autem essentiae nobilitatis est in omni natura: ergo illa danda est precipue essentiae divine: ergo habet se ad generalionem sicut per generalionem communicabilis.

2. Item, Intelligamus in divinis non esse generationem, nec processionem aliquam : constat, quod essentia divina non erit communicata pluribus personis sive suppositis. Si autem intelligimus generationem et processionem, slalim sequitur essentiae communicatio : ergo ge- neratio et processio sunt causa communicationis essentia : quia causa est qua posita ponitur aliud, et qua destructa destruitur.

3. Item, hoc accipitur ex ratione generationis: quia generatio dicit fluxum communicationis nature: ergo generatio facit illam communicationem, ut videtur.

Sed CONTRA: 1. Omnis essentia quae secundum esse est in hypostasi habente ipsam, si hypostasis ipsa habens est incommunicabilis, ipsa essentia per idem esse quod est in illa incommunicabilis est. Veritas hujus patel in singulis. Sed essentia divina est in hypostasi Patris : ergo per esse quod est in Patre, propter incommunicabilitatem hypostasis Patris efficitur incommunicabilis : ergo Pater et Filius per generationem non habent idem esse essentiae, sed rationis solum: hoc autem falsum est : ergo generatio non communicat essentiam.

2. Item, In omnibus aliis video hoc, quod si aliqua per nihil a se invicem distinguuntur, quod quidquid convent uni secundum rem, convenit et alteri: sed essentia et persona per nibil a se invicem distinguuntur :ergo quidquid essentie convenit secundum rem, convenit cf persone. Prima patet per dictum Philosophi dicentis, quod idem est a quo non differt differentia. Secunda patet per hoc quod relationes non distinguunt personam ab essentia, et nihil aliud distinguit in divinis: ergo nihil distinguit. Inde procedo sic : Quidquid realiter convenit essentia, convent persone : sed realiter convenit essentiae communicari pluribus : ergo illud idem convenit per-~ sone : sed hoc falsum est : ergo falsuin est, quod essentia sit communicabilis.

3. Tlem, In omni natura video, quod determinatur et individuatur per incom~ municabilitatem ipsius im quo est : ergo similiter eritin natura divina: sed nulla natura individuata in uno, cum illo in alio idem habet esse nature, sed idem ab aeterno predestinavit quosdam futuros bonos et beatos, id est, elegit ut essent boni et beati: et bona eis praedestinavit, id est, praeparavit. Providentia autem est gubernandorum: quae utique eodem modo videtur accipi, quo dispositio. Interdum tamen providentia accipitur pro prascientia. Sapientia vero vel scientia de omnibus est, scilicet bonis et malis : et de prasenlibus, praeteritis et futuris: et non tantum de temporalibus, sed eliam de wternis. Non enim ita scit Deus ista temporalia, ut seipsum nesciat : sed ipse solus seipsum perfecte novit: cujus scientiae comparatione omnis creature scientia imperfecta est.

DIVISIO TEXTUS.

"Cumque supra disseruerimus, etc." Hic incipit pars illa quae est de cognitione Trinitatis et unitatis, prout consideratur in his quae faciunt sufficientiam cause ad processum creaturarum ex ipsa, que sunt scientia, potentia, voluntas : ad operari enim non exigitur amplius quam scire, et velle, et posse.

Dividitur autem in tres partes secundum tria praedicta. In prima agit de scientia. In secunda, de potentia quae incipitin distinctione XLIL, ibi, A, "Nene de omnipotentia, etc." In tertia, agit de voluntate quae incipit in distinctione XLV, ibi, A, "Jam de voluntate, etc."

Prima harum dividitur in duas partes. In prima agit de scientia in generali. In secunda autem descendit ad species scientie divine, quae sunt praedestinatio, et reprobatio : et hac incipit in distinctione XL, ibi, A, "Predestinatio vero de bonis salutaribus est, etc."

Prima autem quae est de scientia in genere, subdividitur in tres. In prima ostenditur scientia et secundum distinctionem et proprietatem nominum, et quantum ad ea quae sunt in ipsa, ut de quibus est. In secunda autem ostenditur e converso, qualiter Deus est in omni- bus a se factis et creatis : et haecincipit in distinctione XXXVII, ibi, A, "Ht quoniam demonstratum est ex parte, etc." In tertia autem ostendit Magister dispositiones scientiae magis quam ipsam scientiam, scilicet utrum necessitatem imponat rebus, vel falli possit, vel augeri, et hujusmodi ? et incipit in distintinctione XX XVII, ibi, A, "Nunc ergo ad propositum revertentes, etc."

Adhuc, prima ulterius dividitur in duas. In prima ostendit intentiones nominum, et in genere, qualiter est de objectis, quia de omnibus aeternis et temporalibus. In secunda autem ostendit, qualiter aliud est esse in scientia Dei, et aliud est esse in natura, et qualiter differenter est de objectis bonis et malis : et hac incipit in sequenti distinctione XXXVI, ibi, A, "Solet hic quert, etc."

Hac autem distinctio dividitur in tres partes. In prima determinat generaliter de omnibus nominibus quibus significari consuevit scientia divina. In secunda autem movet questionem quae ex determinatione et distinctione nominum oritur, scilicet utrum scientia Dei esset in Deo, si nulla fuissent futura? ibi, B, "Hie considerari oporiet, Utrum scientia, etc." In tertia, principaliter ostendit objecta scientie secundum generalem declarationem, ibi, D, "Scientia vero vel sapientia non tantum, etc."

Ex his satis patet sententia : disputatione patebunt. esse essentia : et hoc est ideo, quia proprietates circa esse essentiae non ponuntur : nihil autem determinant ad individuum et incommunicabilitatem, nisi hoc circa quod ponuntur: sed in creaturis ubi deficit essentia a simplicitate, eo quod est essentia simplex in ratione, non autem in esse, ideo determinatur et contrahitur ad esse hujus, et quod hoc esse hujus non sit esse alterius.

Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum procedit in inferioribus, eo quod in eis est universale et particulare: et ideo non est simile : quia in divinis non est universale et particulare, ut infra probabitur : sed si ponamus, quod essentia Socratis non differat a Socrate, tunc esse essentiae in Socrate, etiam sine individuantibus erit esse Socratis : et sic est in divinis: unde esse essentiae# in Patre est esse Patris : et quia nec essentia nec esse determinatur proprietatibus, ideo utrumque remanet communicabile Filio per eamdem essentiam, et idem esse per essentiam illam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1