Text List

Articulus 4

Articulus 4

An in divinis potest dici, quod Pater sit causa Filii?

ARTICULUS IV. An in divinis potest dici, quod Pater sit causa Filii?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in tertia ratione: "Sed gignenti genitus causa est, etc."

Causa enim non est in divinis: dicit enim Chrysostomus super Joannem, quod non est dicendum, quod Pater sit causa Filii.

SED CONTRA: 1. In Glossa super Epist. ad Hebreos, dicit Chrysostomus, quod "Pater est causa Filii".

2. Praeterea, Quare recipitur ista, Pater est principium Filii, et non ista, Pater est causa Filii.

3. Item, In Littera vult quod Pater essentia sit, et sapientia sapiens sit, quasi esscntia et sapientia formaliter se habeant ad Patrem: quae Porretanus dixit, quod reprehensum fuit, quia sic notatur in Deo compositio.

Solutio. Dicendum ad primum, quod ie non est simpliciter causa, sed quasi causa.

Ad aliud dicendum, quod causa ponit Adoy id quod quasi ex necessitate sequitur aliud, et cum effectu. precipue efficiens ponit diversitatem substantia et essentie : quia non potest idem esse effectum, et efficiens : sed non sic principium : dicit enim id quod est re, et tamen originans ipsum in quantum ante ipsum nihil est, et alia sunt ex ipso.

Ad aliud dicendum, quod non notatur in talibus nisi causa formalis in nomine, et non in re. Porretanus aulem posuit in re ipsa.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4