Articulus 3
Articulus 3
An in divinis essentia sit praecedens generationem, aut consequens, aut concomitans per intellectum ?
ARTICULUS III. An in divinis essentia sit praecedens generationem, aut consequens, aut concomitans per intellectum ?
1. Essentia in divinis aut est precedens generationem secundum intellectum, aut consequens, aut concomitans, et hoc dico secundum quod est in Filio ? Non praecedens. Prosatio. Nihil acceptum per aliud est praecedens Ulud per quod accipitur secundum intellectum : essentia divina a Filio accepta est per gencrationem : ergo non praecedit generationem secundum intellectum. Prima patet per se. Secunda scribitur infra, ubi dicitur quod nihil habet Filius nisi quod per generationem accipit.
2, Hodem modo patet, quod non concomitans, id est, concurrens generationi, sive simul currens, sicut dicitur voluntas concomitans operi quae operi concurrit, sicut habetur per distinctionem sequentem secundum intellectum gencrationem ipsam : ergo videlur, quod ipsa sit consequens : sed de omni consequente generationem possum dicere, quod per se vel ex consequenti goneratur. ergo essentia divina vel per se vel ex consequenti gencratur, quod faisum est.
3. Item, In mferioribus video, quod hie generat hunc, et ex consequenti hic generat hominem, et per accidens hic generat filium : numquid sic possum dicere in divina generatione, quod hic generat hunc, et per consequens Deum et per accidens Filium ? Videtur, quod sic: quia essentia consequens est generationem, ut probatum est: ergo per conseguens generatur. Similiter dicit Augusti- nus, quod Filius est, quia est natus : ergo nalivitas est causa quare sit Filius aliquo modo.
4. Item, Acceptum et non acceptum non sunt idem: sed essentia in Filio est accepta, in Patre autem non accepta: ergo videtur, quod in Patre et Filio non sit eadem essentia.
Solutio. Dicendum, quod essentia non habet se ad generationem ut praecedens, nec ut concomitans, nec ut consequens, sed ut idem generanti et genito.
Ap opyectuM autem dicendum, quod id quod per generationem accipitur, ut cujus inductivum in esse sit actus generationis vel per se vel per consequens vel per accidens, illud se habet ad generationem uf consequens: sic autem non est essentia in Filo.
Ad id autem quod objicitur, quod nilul habet Filius nisi quod per generationem accepit. Dicendum, quod hoc verum est, sed tamen non accepit ut consequens actum generationis, sed potius ut idem est generanti, qui tamen est ab ipso. Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad aliud dicendum, quod hoc non potest dici in generatione divina: essentia cnim non consequens genitum, sed sibi idem : nec tamen generatur ut idem, nec generatur in eo: et hoc ideo qua est idem cui aliud convenit attributum propter modum significandi alium qui est in re essentia et persone: convenit enim essentia nullo modo generari: persone autem convenit generare, vel generari, vel procedere. Et similiter etiam non est dicendum, quod Filius generctur per accidens : quia Filius eadem proprietate hic est, qua Filius est, licet alio modo considerata: quia ipse proprietate illa in eo quod proprietas, est hic vel aliquis: in illa autem proprietate qua ad alterum est, eadem proprietate est Filius: et ideo non per se per generationem est hic, vel aliquis, et per accidens Filius: sed idem, et ab eadem proprietate diversimode considerata, ut infra patebit, ubi queretur, in qua ratione Pater generat Filium’?
On this page