Articulus 6
Articulus 6
In quibus nominibus quibus nominantur persone divine, ést major proprietas, et in quibus minor ?
ARTICULUS VI. In quibus nominibus quibus nominantur persone divine, ést major proprietas, et in quibus minor ?
Praeterea, Magister supra dixit in ratione prima quam adduxit ad primum problema, quod si Pater genuisset divinam essentiam, quod divina essentia relative diceretur ad Patrem. quaeritur ergo si de his aliquo modo dicatur, quod relative dicuntur : et si aliquo modo hoc sit concedendum ?
1. Item, Non videtur sequi aliquid inconveniens ex his quae Magister dicit: Deus enim Deum genuit: et tamen Deus non dicitur relative: ergo videtur similiter quod sapientia sapientiam genuerit, et essentia essentiam : et tamen non dicitur relative.
2. Item, Deus Deum genuit: et tamen generans et genitus sunt unus et idem Deus, ut habitum est in pracedenti distinctione: ergo videtur, quod si etiam essentia essentiam genuit, et sapientia sapientiam, non sequeretur propter hoc quod essent due sapientie, vel due es~ sentia.
3. Item, Quod dicit Magister de causa, non videltur impedire : quia deitate Deus Pater Deus est: et iamen habemus hoc ab Augustino, quod deitas nata est.
4, Item, Cum dicitur, Deus Deum genuit, non dicitur propter hoc quod ipse eo quod genuit, et sit et Deus sit, licet sit idem Deus cum ipso quem genuit: ergo a similt non sequeretur hic hoc inconveniens, ut si essentia genita esset, quod Deus eo quod genuit, et esset, et Deus esset.
Solutio. Dicendum, quod major et minor est proprietas in hujusmodi ter~ minis, in quantum magis et minus elon~ gantur a supposilis quae sunt per se si~ gnata suis proprietatibus : unde ista proprussima est, Pater genuit Filum. Haec autem minus propria, Deus genuit Deum: tamen quia ly Deus dicit habentem deitatem, claudit in se suppositum secundum illum modum significandi quo stat sub natura, et ideo habet in seid quod distinguitur in generatione, et id etiam quod idem est in generante et genito: et ideo ista loquentium in usu admittitur. Si tamen in similibus exten~ retur sic, Sapiens genuit sapientem, et potens potentem, etc., omnes reciperentur sub eodem modo : licet aliter significetur divina natura in illis et sub hoc nomine Deus, eo quod omnia hujusmodi nomina dicunt naturam in supposito quod distinctionem in generatione recipit: sed si accipiantur nomina abstracto modo significata, ut essentia, sapientia, etc., intelligendum quod duplex est abstractio, scilicet a subjecto, et ab actu: asubjecto enim omnia aequaliter dicunt abstractionem, sed non ab actu: est enim sapientia ad actum specialem, et justitia, et hujusmodi, sed non essentia: quia vero actus sunt particularium compositorum et suppositorum, ideo nomina talia ordmem ad actum dicentia, per consequens dicunt relationem ad supposiltum: et ideo propter hunc ordinem minus habent proprietatis iste, Sapientia de sapientia, potentia de potentia, quam iste, Substantia de substantia, essentia de essentia. In illis tamen que nominant substantiam etiam ordo est: quia simplicissima secundum rationem intelligendi est essentia: substantia vero minus, eo quod imponitur nomen ab actu substandi: similiter existentia ab actu egrediendi ab aluis, vel ab alio.
Quipam dicunt, quod nomina que dicunt in divinis id quod assequitur na~ turam, ut bonus, sapiens, etc., nominant quamdam influentiam super creata: et cum non influat nisi suppositum perfectum, eo quod non nisi perfecto convenit agere, dicunt quod talia nomina conveniunt cause causanti: et ideo habent quamdam concretionem ad suppositum. Sed hoc nihil est : quia posito quod numquam influat, adhuc verissime sapiens est, et bonus, et omnia hujusmodi : ratio tamen ipsorum fundatur supra auctoritatem prius habitam, ubi dixit Augustinus in libro de Fide ad Petrum: Deus Pater qui verissime se indicare animis cognituris et voluit et potuit, hoc ad indicandum se genuit, quod fuit ipse qui genuit ?. Sed iste non est intellectus auctoritatis: quia secundum hoc cognitio creature esset causa generationis Filii, quod falsum est : sed in illa auctoritate notatur terminus qui est ex consequenli: in se enim sapiens est formali sapientia, et ex consequenti influit in nobis: tamen si non influeret, adhuc sapiens esset.
Ap 1p quod ulterius gquaritur, dicendum quod relative dici in divinis dicitur quatuor modis: relative enim dici prin- cipaliter, est relativuin esse et secundum suum esse ad aliud esse et referri, sicut Pater et Filius dicuntur Secundo modo dicitur relative dici, dicere relationem gua ipsa relativa ad aliud dicuntur, sicut paternitas, filiatio, et hujusmodi dicuntur relative. Terlio modo dicitur relative dici, quod dicit proprietatem inventam in relativo ex hoc quod relativum est: sicut innascibilitas relativum est, quia invenitur in relativo ex hoc quod ipsum sic relativum est quod est principium totius divinitatis : ex hoc enim oportet, quod Pater non sit ab alio. Quarto modo dicitur aliquid relative dici, eo quod ipsum secundum rationem intelligendi causal relationem : sicul. generare, et generari, et procedere, et processio, et hujusinodi dicuntur relative: quia ex hoc quod generat, secundum rationem intelligendum est Pater, ex hoc quod generatur est Filius: sicut tamen facile est videre, generatio non est relatio secundum suum significatum, nec etiam generare, et hujusmodi. Et his quatuor modis — significantur relationes in divinis proprietate maxima: quia omnibus his modis sunt distingurbiles : et hoc ultimo modo etiam significantur relationes in preposilionibus notantibus habitudinem originis, ut cum dicitur, Deus de Deo.
Apvutc tribus alus modis dicitur relative dict minus proprie, quorum unus est, pro relativo accommodata significatione poni, licet ipsam substantiam dicat, et sic sunt relativa personalia apud Latinos, et hypostasis apud Grecos, et non supponunt nisi relativum : et ideo pluraliter de personis praedicantur in summa: Pater enim et Filius sunt due persone, et due hypostases. Secundo modo dicitur relativum, quod significat collectas personas, ut trinitas, ipsum enim claudit in se ea quae relative dicuntur. Tertio modo dicitur relative, quod ponitur loco relativi, eo quod ipsum nominat essen- tiam divinam per modum suppositi, ut Deus: et iste est minus proprius modus inter omnes qui dicti sunt. Essentia autem nullo istoram modorum dici potest relative ; et ideo inconveniens est, quod sit genitum, vel generans.
Ad aliud dicendum, quod Deus Deum genuit, et sunt unus Deus, eo quod ly Heus in se claudit divinitatem suppositi et unitatem essentiae : et ideo non sequitur, quod sint plures dii: sed cum dicitur, essentia genuit essentiam, non habet in se suppositum : ergo oporteret, quod satisfaceret distinctioni generationis per distinctionem essentiae : et ita sequitur, ul Magister dicit, quod plures essent essentiae : et ideo errabat abbas Joachim, qui hance causam non vidit, et dixit eskentiam generare essentiam, et tamen ¢ssc unam essentiam : sicut Deus genuit Deum, et tamen sunt unus Deus.
On this page