Articulus 7
Articulus 7
An Filius bene dicatur consilium de consilio, et voluntas de voluntate ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Dicitur Filius consilum de consilio, et voluntas de voluntate, etc."
1. Dicit enim Damascenus quod consiliam non cadit in Deum, eo quod sit ignorantis : ergo Filius non est consilium de consilio.
2. Praeterea, Supra habitum est', quod voluntas attribuitur Spiritui sancto : ergo Filius non est voluntas de voluntate, sed potius Spiritus sanctus, ut videtur.
Sotunio. Consilium dicitur duobus modis, sicut et consulo : est enim consilium ex parte querentis, et illud est ignorantis : est etiam consilium ex parte dantis, et hoc significat abundantiam et plenitudinem scientie super ea quae dubitabilia sunt alii, et sic consilium in Deo dicitur aeterna dispositio sapientie suze de rebus fiendis, et hoc modo dicitur Filius consilium de consilio, eo quod in ipso ex precipua parte consilium impletum est per incarnationem et passionem. Unde etiam secundum aliam translationem, Isa. ix, 6, dicitur "magni consilii Angelus." Et, Isa. x1, 2, dicitur Spiritus consilii super eum requieyisse .
On this page