Articulus 9
Articulus 9
ARTICULUS IX. Utrum quando Magister dicit, Transtulit in regnum charitatis, ly charitatis copulet dilectionem notionalem, vel essentialem ?
Incidit autem hic dubium de hoe quod dicit in primo capitulo : "Transtulit in regnum Filit charitatis sue, etc." Utrum ly charitatis copulet dilectionem notionalem, vel essentialem ? Si dicatur, notionalem. Contra :
1. Charitas notionalis est Spiritus sanctus : ergo videtur, quod sequatur quod transtulit in regnum Filii Spiritus sancti.
2. Praeterea, Inconvenienter exponeret Augustinus, qui dicit quod transtulit nos in regnum Filii sue substantiae.
1. Augustinus exponit sic : Filii sui dilecti, in alia expositione : dilecti autem dicit dilectionem qua Pater diligit Filium, et qua Filius diligit Patrem : illa autem notionalis est, quia illa procedit ab ipsis in quantum unum sunt in diligendo : ergo videtur, quod copulet notionalem dilectionem.
2. Praeterea, Si pure diceret essentialem, sensus esset verbi Apostoli, quod esset essentiae Filius.
1. Cum enim dicit Apostolus, ad Cojoss. 1, 13, unde trahitur hoc verbum, Transtulit nos, etc., significat nos transferri in regnum : non autem fit translatio nisi dilectorum a diligente : ergo non fit translatio nisi per dileclionem com~ munem diligentis, et dilectorum : charilas autem communis est in qua procedit Spiritus sanctus ad sanctificandam creaturam transferendam : igitur cum temporalis processio in intellectu suo claudat aeternam, in communi dilectione clauditur propria notionalis : et sic utramque dilectionem importat.
2. Item, Hoc accipitur ex modo loquendi cum dicitur, Transtulit nos in regnum Filit charitatis : non enim transferuntur nisi filii adoptionis in regnum Filii natura : ergo charilatis actus notatur transire in Filium natura, et in nos: in Filium autem natura transit actus nolionalis, quia Pater diligit Filium Spiritu sancto, et e converso in nos autem transit dilectio essentialis appropriabilis Spiritui sancto in quo nititur : ergo videtur, quod stat, et pro essentiali dile- ctione, et pro notionali. Hoc etiam videtur ex conjunctione duarum expositionum Augustini : ipse enim exponit dicendo, quod Filii charitatis idem est quod Filii suae essentiae, et Filii dilecti : et ex una expositione accipitur substantialis dilectio, ex alia autem notionalis : ergo stat pro utraque.
Sed contra : Termino semel sumpto non est utendum xquivoce : sed iste terminus charitatis semel sumitur : ergo non stat in duplici significatione.
Solutio. Sine prejudicio consentio in hanc partem, quod ly charitatis copulat hic utramque dilectionem, scilicet et notionalem, et essentialem, sicut videntur innuere expositiones Augustini si conjungantur : sed copulat essentialem in recto, et notionalem in obliquo. Est enim sensus : Transtulit nos per charitatem communem in regnum Filii sui, in quem et a quo procedit dilectio, in qua datur nobis dilectio charitatis. Et secundum hance intentionem non sequitur quod Fibus sit Filius Spiritus sancti ; quia non dicit illam charitatem in recto, sed cointelligitur in ista. Nec etiam sequitur, quod Filius sit poprie Filius essentiae : quia propter notionem intelligitur, quod charitas sit Fill, sicut ejus qui ea nectitur cum Patre nexu qui est ab utroque.
Ad ultimum dicendum, quod charitas non accipitur omnino aequivoce, quando sumitur pro essentiali et notionali ; eo quod una includitur in alia, sicut pro-— prium in appropriato : unus autem intellectus secundum actum bene accipit proprium in appropriato, quia unum claudit in se aliud : sic autem non est de pure aequivocis, in illis enim non clauditur unum in alio secundum intellectum.
Ostenditur quoque ex illis verbis Filium et Spiritum sanctum non esse de nibilo, sed de aliquo : nec tamen de aliqua materia. Unde etiam Hilarius in libro XII de Trinilafe ait : Unigenilus Deus cum natus sit, Patrem testatur auctorem : cum ex manente nalus est, non est natus ex nihilo: et cum ante lempus natus est, omnem sensuin prevenit nascendo. Hic aperte dicitur, quod Filius non est natus ex nihilo. Similiter et Spiritus sanctus non est dicendus esse, vel procedere ex nihilo : quia Filius de substantia Patris natus est, id est, a Patre est, cum quo ejusdem substantia est, et eadem substantia. Ex quo sensu etiam accipiendum est illud: Pater genuit id quod ipse est, id est, Filium qui est hoc quod Pater. Et hoc ita debere intelliigi Augustinus aperit, dicens in primo lbro contra Mazximinum : hoc genuit Pater quod est : alioquin non est verus Filius, si quod est Pater, non est Filius. llem, substantia Dei genuit Filrum, id est, Pater substantia genuit Filium, qui est eadem substantia et ejusdem substantia . Quod sic esse intelligendum Augustinus ostendit, dicens ad Maximinum : Sicut dicis, Spiritus Spiritum genuit: ita dic, Spiritus ejusdem nature: vel substantiae Spiritum genuit. Item, Sicut dicis, Deus Deum genuit : itadic, Deus ejusdem nature vel substantia Deum genuit. Hoc si credideris et dixeris, nihil de hac re ulterius accusaberis. His enim verbis aperit, quomodo praedicta debeant intelligi. Similiter Filius natus est de substantia Patris, vel Pater genuit Filium de sua natura sive essentia, id est, de se natura et essentia genuit Filium ejusdem essentiae ' ac nature, et qui est eadem essentia ac natura. Similiter expone illud, Filius substantia Patris, et Filius Patris substantia, id est, qui est substantia, cum quo et Filius eadem substantia est, quia consubstantialis est Patri Filius. Et hic sensus adjuvatur ex his verbis Augustini, qui in libro V de Trinztate ait : Tres personas ejusdem essentia, vel tres personas unam essentiam dicimus. Tres autem personas ex eadem essentia non dicimus, quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona’. His verbis ostenditur non esse dicendum personam esse ex essenlia, nisi ex sensu praedicto : qui sensus confirmatur etiam ex eo quod in libro de Trinitate + idem ait : Sicut nostra scientia scientiae Dei, sic et nostrum verbum quod nascitur de nostra scienlia, dissimile est illi Verbo Dei, quod natum est de Patris essentia. Tale est wulem ac si diceret, de Patris scienlia, de Patris sapientia : vel, quod est vapressius, de Patre essentia, de Patre scientia, de Patre sapientia. Ex hoc aque intellectu, Verbum Dei Patris unigenitus Filius per omnia Patri similis et eequalis, recte dicitur Deus de Deo, lumen de lumine, sapientia de sapientia, essentia de essentia : quia hoc est omnino quod Pater, non tamen Pater: quiaiste Filius, ille Pater.
On this page