Text List

Articulus 10

Articulus 10

Utrum possit dici, Filius est de nihilo : et similiter, Pater est de nihilo ?

ARTICULUS X. Utrum possit dici, Filius est de nihilo : et similiter, Pater est de nihilo ?

Deinde quaeritur de his quae dicuntur in illo capitulo. "Ostenditur quoque ex illis verbis, etc." Utrum Filius de nihilo sil, vel non ? Videtur autem quod sic :

1. Quod enim de nulla materia prajacente est, de nihilo est : Filius de nulla materia prajacente est : ergo Filius de nihilo est.

2. ltem, Filius non est de aliquo, ita quod ly aliguo sit neutri generis : sed non aliquid et nihil equipollent : ergo Filius de nihilo est.

Praeterea quaeritur de Patre, Utrum ipse sit de nihilo? Et videtur, quod sic per auctoritatem Augustini supra habitam :

1. Si de nulla substantia est Filius : ergo de nihilo est Filius : ergo cum de nulla substantia est Pater, de nihilo est Pater.

2. Item, Pater est de nullo: ergo est de nihilo.

3. Item, Pater non est de aliquo neutraliter : ergo de nihilo.

Contra: Omne quod de nihilo est, creatum est, et vertibile, ut Damascenus dicit: Pater ergo si est de nihilo, est creatus et vertibilis.

Solutio. Ad hujusmodi sophismata dicendum, quod nulla personarum divinarum est de nihilo: quia cum dicitur, de nihilo, per negationem tollitur principium ex parte ante: sed per prepositionem de praecedentem negationem que manet non exstincta per negationem, eo quod praecedat, ponitur ordo esse ad nihil precedens, id est, quod esse ejus quod dicitur esse de nihilo, sequatur non esse : et hoc quidem convenil omnibus creatis, sed personis divinis non convenit.

Ap primumergo dicendum, quod hec est vera, Filius de nulla materia est : quia ibi notatur negatio principii materialis : sed non sequitur, ergo de nihilo, propter habitudinem prepositionis que net,

Ad aliud dicendum, quod iste due non equipollent : Filius non est de aliquo : ergo de nihilo. Quia in prima pracedit negatio prepositionem : et ideo exstinguit habitudmem ejus. In secunda autem sequitur : etideo habitudo preposilionis manet. Si autem inferatur ab equipollenti, Non est de nihilo: ergo de aliquo neutraliter: non valet iterum propter habitudinem pre positionis.

Ap i quod ulterius quaeritur de Patre, dicendum quod ipse non est de nibilo.

Ap ogsecrum contra, dicendum quod in Filio sequitur, quia ille habet habitudinem ad principium ante: et non Pater, etideo in Patre non tenet.

Ad aliud dicendum, quod non sequitur, Pater est de nullo, etc., quia haec dictio, nallo, stat pro persona : posteaautem infertur neutraliter, privando principium existentie cum ordine ad nihil quem ponit praepositio.

Ad aliud dicendum, quod non sequitur, Non est de aliquo : ergo de nihilo: quia in prima privatur habitudo prepositionis, in secunda autem non privatur: igitur, etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10