ARTICULUS VIII.
Non enim non potuit quomodo
intelligitur ?
Deinde quaeritur de hoc : "Non enim
non potuit, etc."
Videtur non esse conveniens expositio
cum dicitur: Non non potuisse : quia
impotens ex hoc non fuit: hoc enim ex
ratione verbi extrahi non potest.
Solutio. Magister vult, quod non non
potuit, negatio ibi sit quasi termini
privativi : et tunc non enim non potuit
tantum valet (ut antiqui dicunt) quantum,
non enim impotuit, ut ita dicam : et tunc
ulterius sequitur, non ex hoc impotens
fuit.