Articulus 9
Articulus 9
An Pater natura sit potens generare Filium ?
Objicitur autem de hoc quod dicit Littera: "Ad quod dicimus, quia Pater non est potens nisi natura, etc."
ContRA : 1. Dicit Philosophus, quod cujus est potentia, ejus est et actus: si igitur potentia generandi nature est, etiam actus nature erit: et sic natura generat, quod supra negatum est .
2. Praeterea, Si Pater potens est natura gignere Filium, cum eadem natura sit in Filio et Spiritu sancto, in istis erit eadem potentia: aut ergo possibilis ad actum, aut impossibilis. Si primo modo: ponamus ergo, quod Filius generet et Spiritus sanctus, tunc ex hoc non sequitur impossibile quod supra improbatum est: quia magnum sequitur impossibile, scilicet quod series divine generationis non impletur, ut dicit Augustinus. Si autem impossibilis es ad actum, tunc erit cassa et vana, quod est absurdum.
Solutio. Dicendum, quod in veritate Pater non est potens nisi natura, ut Magister dicit: sed aliter significatur potentia, cum dicitur, potentia natura generandi, et potentia gignendi absolute : quia potentia gignendi natura in eo quod hujusmodi, non dicit potentiam per comparationem ad actum, sed. per comparatio- nem ad naturam in qua radicatur, tamen cum aliqua inclinatione ad actum: cum aufem dicitur, potentia gignendi, dicitur potentia in actu, ut prius dictum est: unde nihil prohibet de potentia prima concedere, quod sit in Filio sub distinctione tali, quod gignendi potest esse gerundivum verbi activi personalis : et tunc non debet concedi, quod potentia natura gignendi sit in Filio: quia sensus esset, quod potentia esset in Filio quae ex natura posset generare, etsi non generaret: quia qui ex potentia nature generat, non ex necessitate generat. Si autem sit gerundivum verbi impersonalis vel verbi personalis passivi, tunc bene potest concedi: quia si est gerundivum verbi impersonalis, tunc sensus est, quod potentia ex natura sit in Filio qua aliquis potest generare. Si vero est verbi personalis passivi, sensus est, quod potentia ex natura sit in Filio qua gene~ retur: et hunc ultimum sensum ponit Magister in Littera: actus enim omnes particularium sunt et potentiae : sed tamen potentiae radicantur in natura: et ideo secundum Damascenum, licet potentia sit nature, ut in qua fundatur, tamen non denominat naturam, sed hypostasim : unde dicit Damascenus, quod licet in Christo sint due voluntates, tamen non est nisi unus volens, et non duo volentes: et ideo non oportet, quod actus sit nature immediate, ita quod non hypostasis. Vel dicatur, quod hoc generaliter verum est, cujus est potentia ejus est et actus: sed non oportet quod eodem modo: quia potentia est alicujus secundum naturam, et actus est ejusdem secundum hypostasim, et ita est nature in hypostasi vel supposito.
Ad aliud dicendum, quod una natura est in tribus personis, sed non est eadem comparatio nature in illis: quia per relationem una distinguitur ab alia : et ideo in quantum natura est in una, comparatur per potenti# rationem ad unam, se- cundum aliquem actum secundum quem eadem potentia in natura manente non potest comparari in alia: quia non est idem actus, ut supra diximus, eo quod potentia generandi per ly generandi conjungitur rationi notionis Patris, quam conjunctionem non potest habere in Filio vel Spiritu sancto.
On this page