Articulus 10
Articulus 10
An eadem sit potentia qua Pater potuit generare, et qua Filius generari?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister : "Eadem enim potentia est in Filio, qua potuit gigni, quae est in Pa- tre, qua potuit generare, etc."
1. Hoc enim non videtur verum: quia non est eadem potentia activi et passivi: gignere autem est activum, et gigni passivum.
2. Praeterea, Activum et passivum distant, sicut efficiens et materia: sed efficiens cum materia numquam potest esse idem essentia, ut probat Philosophus: ergo nec eadem est potentia ad gignere, et ad gigni.
3. Preeterea, In nominibus etiam videmus, quod non est una notio qua Pater est gignens, et qua Filius est genitus: ergo nec erit una potentia, ut videtur.
Sotvtro. Dicendum, quod una est potentia in ratione potentie naturalis, sed non una in ratione potenti ad actum : quia potentia secundum rationem intelligend: est media inter naturam in qua radicatur, et actum qui egreditur ab ipsa, et Magister loquitur secundum comparationem illam in qua comparatur ad naturam in qua radicatur.
Ap primom ergo dicendum, quod in divinis nihil est passivum: sed principians et principiatum vix admittitur ibi: et bene potest una potentia nature secundum quod hujusmodi, aliquid esse principians et principiatum, licet hec non possit esse una potentia relata ad actum.
Ab attup dicendum, quod _ illa propositio vera est in his in quibus est efficiens et activum, et passivum et materia physica: sed aliud est modus activi, et activum ipsum: aliud modus passivi, et passivum ipsum. Gignere enim in divinis non est agcre, licet habeat modum activi quem attendit Grammaticus. Similiter gigni non est pati nisi secundum modum grammaticalem : sed ad tale pati quod est in modo significandi tantum, sufficit principiatum esse quocumque modo.
On this page