Text List

Articulus 19

Articulus 19

Utrum solus Deus habeat immortalitatem, quid est immortalitas, et que dicuntur vivere et mori?

ARTICULUS XIX. Utrum solus Deus habeat immortalitatem, quid est immortalitas, et que dicuntur vivere et mori?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Qui solus habet immortalitatem, etc."

Quid vocetur immortalitas ? Est enim immortalitas naturalis potentia ad non mori, vel ad resistendum his quae inducunt mortem : et haec tantum in viventibus videtur esse : variabilia autem non omnia vivunt : ergo videtur, quod non moriantur.

Ad hoc dicendum, quod vivere et mori sumuntur hic a vita communiter accepta qua dicimus aquam vivam, et lapidem vivum, et hajusmodi : et hoc nihil aliud est quam actus completus potentia qui est secundum rei naturam : quando enim illum actum facere potest, dicitur vivere, ut aqua viva quando est in im-~ petu refrigerandi, vinum vivum quando perfecte penetrat in gustu, petra viva in soliditate duritiei : et effectus secundum speciem consequentis, sicut sapphirus vivus quando expellit venenum. Et cum hujusmodi vita sit a proprietatibus rerum, quando mutantur in illis, mutantur in hujusmodi actibus : et ideo mori dicuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19