Text List

Articulus 18

Articulus 18

An divina substantia, et universaliter omnis forma nullius accidentis subjectum esse possit ?

ARTICULUS XVIII. An divina substantia, et universaliter omnis forma nullius accidentis subjectum esse possit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera : "Aliae essentiae vel substantia capiunt accidentia, etc."

Hoc enim non videtur verum universaliter.

1. Dicit enim Boetius, quod forma subjectum esse non potest : ergo non capit accidentia. Si forte dicatur, quod hoc intelligitur de eo quod absolute est forma, et hoc est solus Deus. Contra : Ipse exemplificat ibi de humanitate : ergo videtur, quod hoc conveniat omni forme.

2. Praeterea, Ipse dicit ibidem, quod omne quod subjicitur, gratia materie subjicitur : cum ergo forma quecumque simplex non subjiciatur, patet quod forma invariabilis est.

3. Praeterea, How videtur dicere Auctor Sex principiorum, quod forma est compositioni contingens, simplici et in variabili essentia consistens : ergo videtur. quod hoc non soli divine essentia conveniat.

4, Praeterea, Prime materie videtur convenire : dicit enim Augustinus in libro XI Confessionum : Verum est informitatem primam quae prope nihil est, vices temporum non habere : quia ubi forma nulla est, vices temporum esse non possunt: ergo materia prima non recipit aliquam formam: videtur ergo quod non fuit mutata per accidentia: et ita videtur incommutabilis in suo statu fuisse, sicut divina essentia.

5. Item, Accidentis non est accidens, quia aliter oporteret ire in infinitum ergo nec accident: convemt accidentia recipere : et sic convenit aceidenti, quod sit incommutabile, sicut substantia divina.

Solutio. Dicendum, quod null: convenit nihil omnino recipere, nisi soli substantie divine.

Ap primum ergo quod obyicitur de forma, dicendum quod duplex est subjectum, scilicet quod est subjectum quod est accident: natura et mdividui, sicut est albedo et nigredo: et huic non est aliquid subjectum nisi compositum ex materia et forma, et quod est et quo est, et tale subjectum non potest esse forma: et est subjectum quod subjicitur proprietati sue et potentie vel alu passlonl sue proprie, et sic subjectum bene est forma : illa autem passio vel proprietas non est per essentiam idem cujus est proprietas. Et quoad primum modum dicitur forma nvariabils, et non quoad secundum modum.

Sed sihoe dictum Auctoris Sex principworum accipiatur generaliter de omni forma, potest dici melius, quod licet forma in se simplex sit, non tamen ita simplex est quin possit esse pars compositi, et ideo alu est componibilis, et sic mutabilis et variahilis. licet non varietur sicut id quod subjieitur mutation. Quia dicitur mobile (ut dicit Philosophus) multipliciter, scilicet ut subjectum motus, et ut id quod abjicitur motu, et sicut id etiam quod acquiritur per motum. Et nullo illorum motuum mobilis est Deus, vel essentia divina.

Ap soc autem quod objicitur de materia, dicendum quod si materia prima vo- cetur substantia materi, secundum id quod est per intellectum separata a privatione et polentia subjicibilis forme : tunc verum est quod dicit Augustinus, quod ipsa est extra tempus, et tunc etiam non est receptibilis forme, eo quod ordo ipsius ad formam sublatus est ab ea per intellectum : sed tamen adhue habet habitudinem ad Creatorem secundum quod ipsa exivit in esse de nihilo : et ille exitus quaedam variatio est, quae non convenit Deo.

Preterca, Materia licet non sit pars, tamen potest esse pars : etita est susceptibilis alterius. id est, substantia sua componibilis est cum potentia ad formam, et etiam eum forma : et sic est variabilis in potentia. Si enim ordo ad potentiam abstrahatur a materia, ipsa non erit materia : quia secundum id quod est, subjicitur potentie et privationi ergo per intellectum separantem antequam subjiciatur, potenti est subjicibihis Si forte dicas, quod non est subjicibilis privationi et potentiae secundum id quod est, tunc ibitur in infinitum : quia subjicibilitas quae est inter potentiam et materiam, est etiam polentia quedam, et huiciterum non ert subjicibilis seipsa per eamdem rationem : hoc autem impossibile est : ergo seipsa subjicibilis est privationi, et ita seipsa variabilis est. Et hoe non convenit Deo. Unde non tenet objectio de materia.

Ad idw quod objiecitur de accidente, potest dic1 quod ipsum mutabile est, sicut quod abjicitur et adjicilur mutatione Deus autem nullo modo.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 18