Text List

Articulus 21

Articulus 21

Utrum per tempora moveri, sit per affectiones, vel per intellectus speculativi apprehensiones mutari ?

ARTICULUS XXI. Utrum per tempora moveri, sit per affectiones, vel per intellectus speculativi apprehensiones mutari ?

Ulterius quaeritur de hoc quod dicit : "Et per tempora moveri est per affectiones commutari, etc."

Quare non dicit per intellectus speculativi apprehensiones commutari ?

Item quaeritur, Utrum per tempora varientur quando afficiuntur in Deo secundum plures rationes, scilicet sicut in substantia summa, sicut in bonitate, sicut in Creatore, sicut in sapientia, et hujusmodi? Videtur, quod sic : quia talia non simul videntur cadere in affectum : ergo sunt in uno post aliquid : ergo vicissitudo est ibi.

Sed contra : Augustinus in libro XI Confessionum dicit, quod felicissime contemplationis participatione aternitatem participant Angeli : ergo non vicissitudinantur in illa. Item, supra habuimus ab Augustino in libro de 7rinitate, quod in quantum de fruibili hic pregustamus, in tantum non in tempore sumus : ergo multo minus Angeli quoad hoc sunt in tempore.

Solutio. Dicendum, quod per affectiones dixit quoad opus affectivum quod faciunt circa nos : quia licet Angeli secundum substantiam sint extra tempus, tamen_secundum operationes suas circa nos sunt in tempore : et ideo posuit affectiones, quia sonat in intellectum practicum, qui proprie exercetur circa nos in operibus, et non in speculationem, quia illa principaliter est in Verbo extra tempus, ut dicit Augustinus.

Ad aliud dicendum, quod in contemplatione Dei in diversis rationibus non est vicissitudo, eo quod non accipiunt ipsas ut diversas, quia sic non esset materia gaudii, sed accipiunt omnes ut in uno et in unum quod est Deus : si sapientia enim diversa sit a bonitate non letificat multum; et e converso : sed quando accipiuntur ut unum quod est essentia summa in qua incipit contemplatio, tunc non est vicissitudo, sed potius status et immobilitas in uno, in quo inveniuntur quae queruntur ad sciendum et ad volendum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 21