Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIViS1O TEXTUS.

"Eademque sola proprie ac vere simplex est, etc." Hic incipit tertia pars istius distinctionis, in qua agitur de simplicitate divine nature : et dividitur in duas partes. In prima, ostendit simplicitatem esse propriam divine nature in comparatione ad corporalem naturam et ad spiritualem. In secunda, concludit ex hoc quod non cadit in praedicamento substantiae, ibi, H, "Unde nec proprie dicitur substantia."

Prima subdividitur in quinque : quarum prima est, quod sit simplex, ita quod est quidquid habet. Secunda ab hac simplicitate excludit naturam corporalem, ibi, "Animadverte primo, quare omnis, etc." Et tertia ab hac excludit naturam spiritualem, ibi, E, "Creatura quoque spiritualis, etc." In quarta, solvit objectionem qua posset fieri ex hoc quod Deus dicitur multipliciter, ibi, F, "Hie diligenter notandum, etc." In quinta, removel praedicamentum accidentale ab ipsa, ibi, "Quod autem in natura, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus