Text List

Articulus 16

Articulus 16

An Angeli in suis locutionibus et auditibus utuntur linguis, auribus, aut quibusdam organis ?

ARTICULUS XVI. An Angeli in suis locutionibus et auditibus utuntur linguis, auribus, aut quibusdam organis ?

Ultimo quaeritur de organis audientium et loquentium.

Cum enim Angelus sit substantia separata. videtur non habere organa, nec etiam potentias ad hujusmodi organa determinatas: sicut habent anima exute a corporibus, sicut legitur de lingua divitis damnati et digito Lazari.

Sed st hoc concedatur, tunc videtur, quod loqui eorum et audire nihil addit super intelligere secundum actum, quod falsum est : quia hoc non habet rationem loquele.

Ad hoc dicendum sine prejudicio, quod. Angeli habent linguas spirituales : et ill nihil aliud sunt quam potestas communicandi consilia et conceptus suos invicem.

Ad hoc autem quod objicitur, quod loqui eorum non videatur esse nisi intelligere secundum actum, dicendum quod ad loqui concurrunt tria, scilicet intelligere secundum actum, et conversio ad alterum sub voluntate innotescendi, et intentio dirigens similitudines ad res de quibus est sermo. Similiter ad auditum ista concurrunt, scilicet conversio ad loquentem, et voluntas accipiendi conceptum, et directio similitudinis ad rem eamdem.

Et si queris, Quomodo potest hoc esse, quod uno converso ad alterum, et e converso ille convertitur ad istum? Dicendum quod hoc contingit propter lumen intelligentia unius directe ad alterum : sicut enim radius luminis corporalis applicatur alteri, ita etiam radius luminis spiritualis unius intelligentie in uno Angelo, applicatur radio intelligentie Angeli alterius: et hoc modo etiam applicantur animabus in revelatione. lx loc etiam patet, quod nec communitas formarum impedit intellectum, cum forita semper per directionem ad rem delerminetur : nec etiam decipiuntur equivocis, et amphibologicis: quia res determinata excludit omnia illa.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16