Articulus 15
Articulus 15
An Angeli omnes omnibus vel quidam quibusdam loquantur, et utrum distantia potest eis facere loguele impedimentum sicut apud nos ?
ARTICULUS XV. An Angeli omnes omnibus vel quidam quibusdam loquantur, et utrum distantia potest eis facere loguele impedimentum sicut apud nos ?
1. Videtur autem, quod tantum quidam quibusdam per Glossam super verba Apostoli, I ad Corinth. xin, 1, quae dicit, quod superiores inferioribus quod de Dei voluntate intellexerunt, significant nutibus et signis, qua dinguae vocantur.
2. Praeterea, Loqui est illuminare de conceptu cordis: cum ergo illuminatio- nes descendant a superioribus in inferiores, et non e converso: videtur, quod tantum superiores loquantur inferioribus, et non e converso.
Sed contra : Apud nos omnes indifferenter possumus omnibus loqui per naturam ; ergo cum non sint inferioris potestatis Angeli quam nos, videtur quod ipsi omnes omnibus loqui possunt.
Item quaeritur, Si distantia potest eis facere impedimentum loquela, sicut apud nos non audit nos qui plus vel minus distat ultra quam possumus frangere aerem? Videtur quod sic: quia legimus Angelos clamare alterum ad alterum . Non autem est necessarius clamor, nisi propter surditatem vel propter distan~ tiam : surditas autem non accidit Angelis: ergo clamor est propter distantiam, ut videtur.
Solutio. Dico sine prajudicio, quod duplex est locutio in Angelis: una que vocatur 2d/uminatio a Dionysio: et illa est de his quae manifestantur in Verbo, et non sunt desubstantia beatitudinis in speciali, sed sunt de dispensatione mundi futura et sacramentorum et Ecclesia : et verum est, quod illa locutio descendit a superioribus in inferiores: quia illa illuminatione superiores purgant, iluminant, et perficiunt inferiores se. Alia autem est locudio de conceptis in corde proprus:et illa locutione et boni et mali loquuntur, et omnes omnibus.
On this page