Articulus 18
Articulus 18
An generatio Filia Patre sit finita, vel infinita ?
1. Videtur autem, quod infinita ; quia in aeternitate nihil aliter se habet: ergo si Pater genuit, verum est quod adhuc generatur : generatio autem que# semper est in actu generalionis, numquam finitur: ergo videtur, quod generatio Filii a Patre infinita sit.
2. Item, Quidquid est in Deo, non finitur duratione, vel loco, vel intellectu : generatio divina est in Deo : ergo nullo horum finitur : ergo videtur, quod semper generatur.
SED CONTRA : 1. Quidquid semper est in generari, numquam est in genitum esse : ergo si Filius semper est in generam, numquam est in genitum esse, quod falsum est, quia non esset filius nisi esset genitus.
2. Item, Quidquid semper est in generari, numquam est completum per generationem : ergo si Filius semper est in generari, Filius numquam est perfectus et completus per generalionem, quod iterum falsum est : ergo generatio ejus non est infinita.
Si dicas, quod idem est in generari et genitum esse. Contra : Aut ergo simul sunt duratione generari et genitum esse, sed non natura: aut simul natura, et tempore. Si primo modo: ergo generari est prius natura quam genitum esse : sedin omnibus talibus prius infert posterius, et non convertitur : non enim sequitur in millesimum annum, si genitum est, ergo generatur : sed sequitur bene, si generatur, ergo genitum est : ergo cum modo verum sit, quod Filius est genitus, non est verum quod generatur: quod falsum est, cum recipiat fides hujusmodi locutiones, Filius semper generatur : ut hic probat Magister.
Si dicas quod generatio Filii est finita ad genitum esse. Videtur falsum esse : quia tunc aliquando fuitincompleta, et in genitum esse facta est completa.
Praeterea, Quandoque fuit in generari, quandoque autem in genitum esse, et ita variatio est in aeternitate, quod stare cum prehabitis non potest.
ITem, Estne concedendum saltem secundum intellectum, quod generari est ante genitum esse ? Videtur quod sic: cum Filius non accipiat esse quod est, nisi per generationem : ergo generatio, ut videtur, est ante..Si hoc datur : Contra est intellectus aeternitatis, qui eternum ponit totum esse simul.
Solutio, Dicendum, quod ista questio in divinis non habet locum : quia nec ibi est finitum, nec infinitum. Infinitum non est: quia illud est imperfectissimum, cujus partes accipienti semper est aliquid extra accipere: et ideo etiam in naturalibus mathematicis infinitum non est nisi in co quod est finitum actu, et in potentia in illo et non actu: infinitum enim quod iteratione sive regeneratione ejusdem motus circuli sine quietis interpositione est infinitum, non potest ibi esse : quia non iteratur semper eadem generatio sine quiete, sicut motus circuli infinitus dicitur regeneratione quantum ad principia naturalia : unde nullo modo est ibi infinitum sic acceptum, nisi hoc modo quo supra dicltum est, quod infinitum est non finitum, vel mensuratum tempore, loco, vel potestate comprehendentis intellectus. Finitum etiam non est ibi: quia finitum dicitur, vel quod attingit complementum post motum, quando scilicet post moveri est in motum esse : et sic non potest esse in divinis penitus immutabilibus. Alio modo dicitur finitum contentum intra fines terminantes ipsum intra, vel extra : sicut res terminatur ad formam et figuram suam, vel ad essentiam suam, extra quam de re nihil est. Extra autem sicut res terminatur ad locum. Et neutrum illorum competit divinis : quia Deo non constituitur terminus su essentiae : licet ipse sibi finitus sit, tamen non finitur ad aliquid creatum : cum semper sit non inclusus, sed extra incomparabiliter. Unde dicimus, quod generatio divina nec finita est, nec infinita est, sed simplex. Simplex enim, ut dicit Philosophus, nec finitum, nec infinitum est.
Nec hoc esset dicendum quod generari differat a genitum esse: quia jam supra probatum est, quod est fieri aliquod ancedens Filium, nec actio aliqua inter Patrem et Filium, per quam exeat Filius a Patre : sed generatio dicit rationem per quam Filius est a Patre : unde generatio active intellecta idem est quod paternitas vel Pater, licet differant in modo significandi. Similiter, generatio passive accepta, idem est quod Filius differens in modo intelligendi tantum. Et ideo nihil est quod quaeritur, Utrum generari et genitum esse simul sint tempore, et natura: vel natura prius unum alio, sed non tempore? Quia neutro modo sunt. Idem enim sibi non est simul secum, eo quod simultas sit diversorum, quae sunt in loco vel tempore uno: sed generar: et generatio et Filius in divinis et genitum esse sunt idem, aliter tamen significatum : et ideo non est ibi, nec prius natura, nec wternitate, nec spatio. Sed cum dicitur, Filius generatur a Patre, signiticatur modus quo Filius est a Patre. Gum autem dicitur generatio, significatur ratio illtus existentiae qua est a Patre. Cum dicitur, Filius genitus, significatur modus quo est in Filio id quod Patris est. Cum dicitur, Hides, significatur determinatio habentis principium in comparatione respectus ad principium illud. Et quia omnes isti modi sunt ejusdem in significando ipsum diversimode, ex ideo fides admisit omnia verba temporis exprimentis modum talis existentie . et per hoc patet solutio ad totum : non enim pono ibi fieri, vel actum, inter Patrem et Fihum : sed verbum importans actum generationis in humanis, quando transfertur in divina, abstrahitur ab agere vel pati et tempore, et retinet tantum rationem actus sui, que ratio in divinis dicit notionem hoc vel illo modo significatam: et ideo totum quod ibiest, perfectum est, nihil in fieri, nihil in factum esse : sed Fili demonstratio a Patre, perfect: a perfecto, et unius ab uno.
On this page