Articulus 19
Articulus 19
Utrum Filius semper potest diew natus et genitus? et quid notant tria tempora in participio, verbo, et adverbio, cum dicitur, Filius est semper natus ?
ARTICULUS XIX. Utrum Filius semper potest diew natus et genitus? et quid notant tria tempora in participio, verbo, et adverbio, cum dicitur, Filius est semper natus ?
In talibus enim locutionibus ubi duo tempora significantur, unum tantum determinat comparationem : et alterum est respectu cujus allerum accipitur : ut cum dicitur, ille amatus est, tempus presens quod accipitur per ly es¢, non est mensura actus vel passionis qui importatur per ly amatus, sed potius preteritum tempus quod consignilicatur im hoe quod dico, amatus : et tempus accipitur thi respectu presentis ad quod terminatum est illud preteritum : ergo videtur, quod similiter cum dicitur, Filius semper natus est, quod preteritum referatur ad generationem, et presens sit nunc ad quod terminatur preteritio praeterita.
Prarerea, Cum dicitur, Semper natus est, tria tempora importantur : et quaeritur, Quid notent illa tria circa generationem divinam ?
Solutio. Dicendum, quod hujusmodi participia, ratus, et genitus, abstrahenda sunt a consignificato tempore, et similiter verba : et tantum debet intelhgi retinere id quod nobilitatis est in ipsis quantum ad differentias temporis consignificatas : sicut preteritum a prateritione est abstrahendum, et retinere debet necessitatem. quia preteritum est necessarium solum inter ftemporalia: et ideo verbum vel participium preteriti temporis notat circa divinam generationem necessitate tantum. Simuliter presens solum est in temporibus entitas: ergo debet referri in divina, et mutabilitas et temporalitas abstrahi. Futurum autem vicinius enti est quam preteritum, quia futurum aliquando erif, preteritum autem jam deficit: tunc igttur futurum accipiatur ratione entis quod non deficit ex tempore, et tunc convenit divinis : sed futurum insuper dicit in potentia ens, et non in actu: et hoc divinis non convenit.
On this page