Articulus 10
Articulus 10
Quomodo Pater et Filius dupliciter uniuntur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Sintque non participatione alicuius, sed essentia sua: neque dono superioris, etc."
Ex hoc enum videtur, quod essentia procedat de essentia: sed quidquid procedit, distnguitur: ergo essentia distinguitur ab essentia vel a persona, quorum utrumque supra improbatur °.
Soturio. Augustinus intendit dicere, quod dupliciter uniuntur Pater et Filius in essenlia, quae non participative est in eis: sed uterque est tota essentia, et essentia est totus Pater et totus Filius: hoc enim habetur participative quod habetur secundum partem sue essentiae, vel secundum partem sue potentia, sicut animal ab homine, quia non habetur secundum totum posse suum, quia posse suum est praedicari de multis et inesse cis. Similiter homo ab homme habetur participative : et breviter dicendo, quodlibet superius a suo inferiori: quia superius particulatur et contrahitur in inferiori. Sic autem non particulatur nec contrahitur essentia in Patre et Filio: sed quia Pater et Filius non tantum unum sunt in essentia, sed etiam in eo quod sunt persone distincte habent convenientiam procedentem ab eis in eo quod persone sunt, sic etiam conveniunt dono sui amoris, quod neuter eorum est. Nee etiam natura permittit, nec intellectus capit, quod procedens a persona distincta sit idem in persona cum ipsa a qua procedit: habet tamen rationem unientis per modum distincti ab unitis ut amor et amicitia, sicut supra dictum est: et hoc est quod dicit, quod suo dono servant unitatem sicut in vinculo pacis.
On this page