Text List

Articulus 9

Articulus 9

An Spiritus sanctus potest dici persona media ?

ARTICULUS IX. An Spiritus sanctus potest dici persona media ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Manifestum est quod non aliquis duerum est quo ulergue conjungitur.,"

1. Ex hoc enim videtur Spiritus sanctus media esse in Trinitate persona : quod est contra ordinem Ecclesie que ita pronuntiat, "Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto."

2. Item, Secundum ordinem nature principium non de principio est ante principium de principio, et principium de principio est ante non principium respectu persone de principio quod est persona vel persone: sed Pater est principium non de principio, Filius autem principium de principio, Spiritus autem sanctus non est principium respectu alicujus persone, sed de principio : ergo videtur non esse medium conjungens, sed potius ultimum principiatum.

Si forte dicas, quod Spiritus ut est amor est medium, ut est Spiritus sanctus est tertium. Contra: Ut est amor, procedit ab utroque, quod autem procedit ab utroque secundum ordinem nature est posterius utroque: ergo solutio illa non est vera.

Ad hoc sine prejudicio debet responderi, quod nullus ordo gui simpliciter sit ordo, est inter porsonas: ordo enim nature non est ordo simpliciter: quod patet, quia omnis ordo punit prius, et posterius secundum aliquem modum: cum autem diffinitur ordo nature, diffinitur per negationem prioris et posterioris sic: Ordo nature est quo alter sit ex altero, non quo alter sit prior altero ';: quod tamen sine priori et posteriori est in divinis, non contingit enuntiari sine priori et posteriori: et ideo in enuntiatione personarum una ponitur ante aliam, ut significetur ordo nature: et per hoe patet solutio ad duo objecta.

Ap secunpuM autem quod quaeritur, Qualiter ergo Spiritus sanctus sit medium simul, et ullimum quodammodo ? Dicendum quod secundum ordmem nature est persona tertia: sed quia procedit ut amor, et actus amoris est unire et conjungere, per hunc actum dicitur medium.

Ap 1p quod contra objicitur, dicendum quod bene conceditur, quod procedit ab utroque, et multa media sunt, quae tamen ab utrisque extremis procedunt, precipue inter amicos quorum utriusque consensus tendit in alium: et illud me~ dium habet actum vivendi per modum concordia : et consuevit consimile poni in compositione propositionis, quam quia sine compositis non est intelligere, aliquo modo procedit a composilis: et tamen medium conjungens est ipsa composita: et cum situ sit medium, tamen dicitur nota ejus esse quod est tertium adjacens, sed tamen non est omnino simile.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9