Articulus 12
Articulus 12
An plures possint esse divine persone quam tres ?
Et est hic questio, Utrum possint esse persone divine quam tres? Et secundo, Utrum necesse sit esse istas tres, et non alias?
1. Dicit enim Boetius, quod essentia continet unitatem, relatio autem multiplicat Trinitatem: sed relatio non est sine extremis relationis: ergo secundum quod exigit numerus relationum, erit multitu~ do personarum: cum ergo una relatio duo querat extrema, due relationes quatuor extrema requirent, et ita erunt quatuor persone, et non due.
2. Item, Ecce ab alio, et non esse ab alio sufficiunt in genere ad distinctiones personarum, aut oportet apponere speciem: si in genere sufficuunt: ergo cum non sint nisi duo, seilicct esse ab alio, et non esse ab alio, videtur quod tantum du sint persona. Si autem oportet addere modum in specie, videtur quod multe efficiantur persone Sicutenim est ab alio esse per generationem, ita est ab alio esse per spirationem, et ab alio esse per vite collationem, et sic de aliis attributis divinis: ergo secundum hoc jam mults erunt persone.
3. Praeterea, Sicut habemus wunam personam penes esse ab alio per generationem, et unam penes esse ab alio per spirationem: ita videtur, quod debeamus unam habere penes non esse ab alio per gencrationem, et aliam penes non esse ab ipso per spirationem: jam ergo habemus quatuor ad minus, duas penes non esse ab alio, et duas penes esse ab alio.
4. Item, In genere video, quod ista differunt non esse ab alio, non esse ab alio a quo alius, non esse ab alio a quo nullus, non esse ab alio a quo alii diversis modis processionis, non esse ab alio a quo alii uno modo processionis . ergo videtur, quod quinque debemus habere personas, quae non essent ab alio. Similiter multos modos facile est invenire penes esse ab alio: ergo videtur, quod multas valde personas habere debemus.
5. Item, Videtur e contrario, quod non nisi duas: non enim aliqua relatio multiplicat Trinitatemm nisi relatio origims : sed illa constituitur uno actu simplici, qui est generatio : ergo non debent esse persone, ut videtur, msi determinate per generationem: ille autem tantum sunt generans et genitus. ergo videtur, quod non debent esse persone divine nisi Pater et Filrus,
6. Item, Sunt objectiones similes illis quas notavimus supra de Filio ', Aut Spiritus sanclus habet potentiam spirativam, aul non. Si sic: ergo sprrat alium spiritum, vel potentia in ipso esset otiosa, et ille alum, et sic in infinitum. Similiter aut potentia ista deficit m Filio et Patre, spirato jam Spuritu sancto, aut non, Sinon. aut frustra erit, aut spirabunt alios multos spiritus. Si defieit: ergo variati sunt et facts sunt impotentes cfficere id quod quandoque efficerc potuecrunt. De Pili autem generatione supra est expeditum.
Sed quia omnes infideles garriunt contra fidem de numero personarum, ponamus rationes eflicaces ad probandum, quantum potest humanum ingemum, suflicere numerum esse trinum. nitatem aut secundum genus, aul secundum. speciem. Non secundum genus: quia in genere nihil refertur, et nilul est in genere quod non sit mm aliqua specierum : ergo secundum speciem distinguit : et supponatur hicilla relatio esse originis, et non alia, quia hoc infra necessario probabitur : cum ergo esse ab alio et non esse ab alio sint relationes in genere, non distinguunt Trinitatem: oportet ergo addere super esse ab aliv, et non esse ab alio: et queramus per quid additum hoc potest specificari? Si cnim dicam sic, non esse ab alio per generationem, negatio non specificat nisi intelligatur esse ab aliquo alio modo quam per generationem: in eo autem quod nullo modo est ab aliquo, non specificat si dicat partem communitatis quae est in negatione m genere: quod enim nullo modo est ab alio, non est ab alio per generationem, sed non convertitur: ergo non esse ab alio per gencralioncm est pars ejus quod est non esse ab alio simpliciter, et ita non ponit aliquid super ipsum: ergo oportet, quod determinctur ex parte post per aflirmationem sic, qui non est ab alio a quo alius . tunc enim aliquid affirmative est additum : sed cum adhue hoc sit in genere, non specilicat : ergo oportet ulterius specificare sic, qui non ab alio a quo alius hoc modo vel illo, quod determinel originem in specie persone, sicut per generationem, vcl spirationem.
1. In natura spiritual divina simplici non est intelligere ex parte quod est, nisi naturam, et intellectum, et voluntatem : sed natura indivisibilis est, et hoc probatum est supra': ergo si plurificeretur, hoe ert ex parte intellectus, et voluntatis. Tntclicelus autem dicit se, et dicit aliud : sed cum dicit aliud, ulud est extra essentiam suam: et ideo non potest esse hypostasis : quia omnis hypostasis est intra innatura cujus est hypostasis: ergo dicendo se, dicit illud quod est intra naturam : dictum autem distinctum est a dicente : ergo est ibi distinctum in hypostasi, et unum in natura : et ostensum est supra, quod dicere summo spiritui est generare : ergo habemus unum modum qui producit duas personas, scilicet generantem et genitum : et ille modus supra probatus est : et probatum est ibidem, quod non potest esse nisi unus generans, et unus genitus. Ex parte autem communicationis per voluntatem, id quod procedit jam manens intra naturam ejus a quo procedit, non est nisi amor: et cum non habeat oppositionem diversam ad Patrem et Filium, necesse est procedere ab utroque, ut probabitur in sequenti distinctione ?, Cum autem in divinis non sit multitudo proprietatum per materiam, sed speciem tantum, non potest esse amor amoris, vel alius amor, sicut supra probatum est quod non potest esse Filius : ergo non possunt esse nisi tres persone.
2. Item, In imagine verbum non producit verbum, nec dicens se aliud verbum quam unum : nec amor alium amorem, nec verbum : quia est amor verbi, non quod verbum sit dictum vel genitum ab amore: sed sic erit etiam in divinis: ergo non sunt nisi tres persone.
3. Item, Non manifestatur aliquid nisi duobus modis distinctis, scilicet per modum veri verbi et per modum boni: si enim manifestatur natura, non est distinctus modus manifestationis : ergo cum Pater qui est principium non de principio, manifestet se in processione personarum, non manifestabit se nisiistis duobus modis: sed bonum est post verum, et ita Spiritus sanctus erit a Filio cui convenit verum.
4. Item, Perfecta jucunditas est in tribus, non in duobus : duo enim non uniuntur nisi per naturam et naturalia, et hoc non complet perfectam jucunditatem nisi uniantur etiam in eo quod unum est in eis distinctis, sicut est amor vel amicitia: ergo cum illud in divinis non possit esse nisi perfectum, erit persona in divinis, et ita erunt tres persone.
Ad omnia autem quae objiciuntur in contrarium, dicendum quod penes esse ab alio, et non esse ab alio, nulla accipitur persona nisi plus addatur : sicut etiam probat objectio facta. Unde tria consideranda sunt in eo quod facit personam, scilicet quod sit proprietas in specie deierminata, et quod sit proprietas originis, et quod habeat oppositionem relativam ad omne id a quo distinguit: unde cum non esse ab alio non sit in specie determinata proprietas, et similiter esse ab alio, nulla sumitur distinctio penes illa. Sed non esse ab alio a quo alius per generationem, et non esse ab alio a quo alius per spirationem, sunt quidem in specie determinate proprietates, sed non habent oppositionem : et ideo non constituunt diversas personas, sed unam tantum. Similiter esse ab alio cum sit in genere, nullam facit: sed esse ab alio per generationem, et esse ab alio per spirationem, inter se non habent oppositionem et ideo necessario uni persone conyeniunt sicut et pracedentes : vel oportet, quod aliqua oppositio queratur inter eas : et haec est oppositio, quod esse ab alio per spirationem dicit esse a Patre et Filio, et ideo per generationem esse ab alio, et per spirationem esse ab alio, uni non conveniunt.
Et ex hoc patet solutio ad omnia objecta quae objecta sunt de relationibus, et de eo quod est esse ab alio, et non esse ab alio: patet enim quod-est necesse quod quelibet relatio ponat duo extrema que sint persone diverse: quia una relatio non habet unam oppositionem ad aliam : el ideo duo respectus eidem convenire possunt.
On this page