Text List

Articulus 13

Articulus 13

Qualiter hoc nomen Spiritus conveniat specialiter Spiritui sancto, et quomodo sanctus dicatur ?

ARTICULUS XIII. Qualiter hoc nomen Spiritus conveniat specialiter Spiritui sancto, et quomodo sanctus dicatur ?

Deinde quaeritur de hoc quod continetur in ultimo cap. ibi, "Hic notandum est, quod Spiritus sanctus, etc."

Et quaeritur de hoc nomine quod est Spiritus sanctus, qualiter conveniat specialiter Spiritui sancto ?

Spiritus enim poni consuevit in sacra Scriptura pro principio vite, sicut, Joan. vi, 64: Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam. Et, in Genes. 1, 2: "Spiritus Dei ferebatur super aquas": quia in aquis primo apparuit anima vite.

Cum ergo una sit vita trium, non debet spiritus proprie referri ad unam personain.

Si forte dicatur, quod dicitur a spiritualitate: hoc iterum nihil est: quia hec convenit nature divine proprie. Si dicatur, quod spiritus dicitur a spirando : hoc iterum nihil est: quia spirare convenit omnibus.

Sotvrio. Dicendum sinc prajudicio, quod dicitur a spirando: sed spirare dicitur a spiritu. cmittendo: spiritus enim est de interortbus affectus, unde emissio amoris est emissio spiritus : tum quia calidum spirare facit, et amor ignis divinus est qui spirare facit affectum : tum etiam quia homines concordantes conspirant in osculo in quo est conjunctio oris spirantis ad os spirans, ul notetur conjunctio spirituum interius. Per hunc modum, cum verissima conjunctio sit inter Patrem et Filium in Spiritu, conjunctio ipsa spiritus vocatur. Sanctus autem additur, quia dicit sinceritatem ad actum spirandi, Sunt enim quedam nomina quae absolute dicta notant generales habitus, sicut bonus, sanctus, et hujusmodi: et conjuncta cum alits ordinatis ad actum aliquem, dicunt bonitatem ad actum illum, sicut cum dicitur bonus-citharcedus, et hujusmodi. Ila dicitur Spirtéus sanctus propter sanctitalis munditiam et immaterialitatem conspirandi amorem in Patre et Filio: et quia procedit ut amor : ideo congruentiam habet a nomine quod est Spiritus sanctus.

Et per hoc patet solutio ad objecta de de facili.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13