Articulus 9
Articulus 9
Quare Latini ausi fuerint addere symbolo edite in coneilio, Qui ex Patre Filioque procedit,cum Grect ad hoc non fuerint vocati, nec coneilium indielum ?
ARTICULUS IX. Quare Latini ausi fuerint addere symbolo edite in coneilio, Qui ex Patre Filioque procedit,cum Grect ad hoc non fuerint vocati, nec coneilium indielum ?
Sed querunt Greci, Qualiter ausi fue- rimus apponere symbolo edito in concilio, et quare in additione Episcopi eorum non sint vocati, vel quare concilium non fuerit indictum ?
Ap omnia haecrespondet Augustinus quod non est additum quod in illo erat intellectum : quia quod in alio est intellectum et inclusum, si hoc exprimatur, non debet dici additum : sed quod latuit inclusum, sit manifestatum : sicut ebham de descensu ad inferos nihil in secundo symbolo continetur, et licet addere et nobis et eis. Necessarium autem fuit addere processionem Spiritus sancti a Filio: sicut dubitatio Grecorum ipsorum adhuc probat.
Preterca, Non oportuit ad hoc eos vocare, cum auctoritas fuerit publicandi apud Ecclesiam Romanam : precipue cum unicuique ctiam particulari Ecclesiz liceat id quod Catholicum est promulgare, propter aliquam necessitatem per cantum et legendas publicas.
Et nota, quod octo concilia generalia in primitiva Ecclesia celebrata sunt : quatuor ab Apostolis, et quatuor a Patribus. Ab Apostolis primum pro electione Mathie loco Jude. Secundum, de electione septem diaconorum. Tertium, de circumcisione non imponenda illis qui crediderunt, Quartum, de non prohibendis lega~ libus illo tempore Judeis propter scandalum, ne crederetur Vetus Testamentum tamquam sacrilegum abjiciendum esse. Et haec quatuor enumerantur in quadam Glossa super Actus primo. Quatuor etiam fuerunt Patrum, scilicet Nicenum, Ephesinum, Chalcedonense, et Constantinopolitanum.
On this page