Text List

Articulus 8

Articulus 8

An idem sit dicere Spiritum esse Filii, et Spiritum esse a Filio ?

ARTICULUS VII. An idem sit dicere Spiritum esse Filii, et Spiritum esse a Filio ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Cum non sit aliud Spiritum sanctum esse Patris et Filu, quam esse a Patre et Filio." Licet enim ad hoc possit haberi ratio ex natura genitivi qui secundum suum nomen originem notat : tamen sunt aliae quamplures habitudines quas notat, sicut cum dico, cappa Socratis, vel forma imaginis, vel natura hominis: in quorum nullo notat originem principii.

Solutio. Dicendum, quod in veritate in divinis non potest esse aliud : sed in creaturis non oportet quod genitivus notet semper habitudinem originis, licet ilJam principaliter notet : et ideo ab ea denominatur. Ratio autem quare in divinis oportet quod sitidem, dicta est supra: quia divina non possunt habere diversitatem et distinctionem quam notant constructiones obliquorum, nisi tantum secundum relationes originis. Si ergo in ista locutione, Spiritus Pili, obliquus notet distinctionem inter Spiritum et Filium, illa erit secundum originis relationem : et ita sequitur, quod idem sit Spiritum esse Filii, et a Filio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8