Text List

Articulus 1

Articulus 1

Utrum Spiritus sanctus immediate procedit ab utroque ?

ARTICULUS I. Utrum Spiritus sanctus immediate procedit ab utroque ?

Incidit autem dubium primo hic in Littera, Utrum Spiritus sanctus immediate procedat ab utroque ?

Videtur, quod non : quia 1. In divinis est ordo nature quo alter sit ex altero, et secundum hunc ordinem Ecclesia Filium ordinat ante Spiritum sanctum : ergo videtur, quod a Filo procedat immediatius quam a Patre.

2. Item, In mente sic est, quod amor procedit immediate a notilia : cum ergo mens sit imago Trinitatis, videtur simi liter in Trinitate Spiritus sanctus proce- dere immediate a Verbo, et sic immediate est a Filio.

3. Item, In vestigio sic est, quod bonum est immediate post verum : cum ergo verum attribuatur Filio, et bonum Spiritui sancto, videtur Spiritus sanctus immediatius esse a Filio quam a Patre,

SED CONTRA : 1. Quidquid convenit alicui principaliter, et alii non principaliter, immediatius erit princtpali quam non principal : a Patre (ut dicunt Sancti) principaliter procedit Spiritus sanctus, a Fillo autem non principaliter : ergo immediatius procedit a Patre quam a Filio.

2. Item, Quod convenit alicui proprie, et alu non proprie, immediatius est ili cui convenit proprie quam ei cui convenit non proprie : sed Sancti dicunt, quod Spiritus sanctus proprie procedit a Patre, a Filio autem non adeo proprie : ergo immediatius procedit a Patre quam a Filio.

3. Item, Quod Spiritus sanctus procedat a Patre, hoc habet Pater a Seipso : quod autem procedit a Filio, hoc habet Filius a Patre: et quod a seipso convenit, inmediatius convenit quam quod ab alio habetur : ergo a Patre immediatius procedit quain a Filo.

4. Item, Quidquid habet Filius etiam de absolutis, refert ad Patrem, sicut mea doctrina non est mea: ergo similiter etiam est in potestate spirandi Spiritum sanctum . ergo immediatius convenit Patri quam Filio.

Sed contra utrumque videtur, quod equaliter : quia

1. Quidquid procedit a duobus, non ut duo, sed ut unum sunt simplex et indivistbile, hoc aequaliter procedit ab utroque, Spirilus :ta procedit a Patre et Filio, ut probatum est in pracedenti distincione : ergo aqualiter procedit ab ulroque.

2. Item, Detur quod inequaliter procedat : ergo non wque referuntur Pater et Filius ad actum spirandi : quaecumque autem non eque referuntur, non una numero proprietate referuntur ad actum ergo Pater et Filius non habent unam numero proprietatem in spirando, quod falsum est.

Cetera quae possent objici, in pracedenti distinclione expedita sunt.

Solutio. Dicendum, quod eque immediate Spiritus sanctus procedit ab utroque : licet quidam dicant aliter : sed eorum opinio abolita est modo : et hoc ideo, quia Sanct: communiter dicunt, quod procedit ab cis in quantum ips: m personis suis distinctt entes unum sunt in substantia : et boe intelligitur, sicut supra expositum est, quod substantia et essentia non accipiuntur hic absolute : sed prout est in ralione potenti que conjuncta actui quasi medium efficitur secundum intellectum inter pure essentiale et pure personale : et sic in tali comparatione natura est in Patre et Filto distinctis una, eo quod in hoc nulla dividat cos oppositionis relatio : et secundum hoc, quod procedit ab eis ut unuin sunt, aeque immediate procedit ab utroque.

Ap primum ergo dicendum, quod ordo in divinis non ponit prius et posterius, nec mediatum et immedialum : eo quod ordo nature non est ordo simpliciter, sed secundum quid, seilicet quo aller sit ex altero, non alter prior altero est secundum intellectum, uf supra probatum est : non enim in divinis aliud est esse personex, et aliud relalivi. et cum relativa sint simul natura, etiam persone simul erunt natura, et secundum intellectum.

Ad aliud dicendum, quod imago creata in multis deficit in representando exemplar: tamen potest dici, quod ex equo egrediuntur a mente verbum et amor, licet amor sit ab utroque : praecipue si ponimus verbum menti cowvum, ut videtur dicere Augustinus.

Ab atiup dicendum, quod in vestigio est ordo, et in hoc non respondet Trini- tati: sed tantum in qualicumque unione trum in substantia una,

Ad id quod objicitur m oppositum, dicendum quod Sancti dicunt. quod prinerpaliter convemit Patri: non ut designetur quod immediatior sit processioni quam Filius, sed ut notetur auctoritas esse penes Patrem, secundum quam ipse principrum non de principio existens, est principium totius divinitatis in Filio et Spiritu sancto.

Ad aliud dicendum, quod proprie dicitur convenire Patri, ex eo quod non recipit aliunde sicut Iilius : et non ideo, quia immediatior sit : unde principaliter refertur ad auctoritatem, et proprie ad modum habendi potentiam spirandi.

Ad aliud dicendum, quod habere ab alio, vel non habere ab alio, non causat mediatum et immediatum, sed auctoritatem et subauctoritatem.

Ab utruium dicendum, quod refert ut ad auctorem : non ut ad cum quimmme diatior sit in spirando, vel potentior, vel eflicacior.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1