Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum Spiritus sanctus prius procedit a Patre quam a Filio ?

ARTICULUS II. Utrum Spiritus sanctus prius procedit a Patre quam a Filio ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera, quod "si processtt Spiritus sanclus a Patre, etc." Videtur enim, quod processit primum a Patre : quia

1. Dict Philosophus : Primum et principium idem dico : sed Pater est principlum non de principio : ergo primum processit a Patre.

2. Item, Dicit Philosophus, quod prima causa est in qua est status : ergo primum principium est in quo est status : cum ergo in ordine natura qui est in divinis, non sit status nisi in Patre, Pater videtur esse primum prmcipium spirationis Spiritus sancti.

3. Item, Prima causa est secundum Philosophum quae causat non supposita alia: ergo a simili principium primum est quod principiat non supposito alio. Filius autem principiat Spiritum sanctum supposito principio sui, quia supposito Patre : Pater autem non supposito alio : ergo videtur. quod Pater sit principium primum Spiritus sancti, et Filius sit principium secundum.

4. Item, A Sanctis conceditur, quod principaliter procedit a Patre : quare non ita conceditur,quod primo a Patre ?

3. Item, Videtur quod objectio heretici teneat : quia nato vel non nato opponuntur ut affirmatio et negatio circa idem : ergo alterum necessario est dandum : quia affirmationis et negationis nullum est medium.

Solutio. Dicimus, quod non est concedendum, quod primo procedat a Patre ; quia cum primum dicat ordinem, et omnis ordo ponat prius et posterius, oportet dicere, quod posterius procederet a Filio.

Unpe ap primum dicendum est, quod primum et principium convertuntur in ratione cause : sed licet nos principium dicamus esse in divinis, non tamen dicimus causam propter rationem supra assignatam : et ideo principium et primum in divinis non convertuntur.

Ad aliud dicendum, quod prima causa est in qua status est in resolutione causatorum in causam : talis autem non est resolutio in divinis : quia causatum non est in eadem simplicitate cum causa : et ideo non adeo simpliciter suscipit esse cause prime, sicut estin ipsa : propter quod locum habet resolutio causati ad causam per abstractionem ejus quod habet a causa prima, et superaddito : sed in divinis non habet locum propter uniformem in omnibus personis simplicitatem : in eadem enim simplicitate Filius habet essentiam, in qua est in Patre : et ideo non est ibi aliqua causa prima vel secunda respectu alterius.

Ad aliud dicendum, quod causa prima causat non supposita alia, eo quod prima non addit super secundam, sed potius abstrahit : causa vero secunda ideo non causat nisi supposita prima, quia secunda addit super primam, et non abstrahit e contrario, scilicet cause prime : sed quia in personis divinis non est talis abstraclio, et talis additio, ideo nulla est causa prima, et nulla secunda, nec principium primum vel secundum.

Ad aliud dicendum, quod principaliter secundum intellectum quo accipitur a Sanctis, non ponit primum, sed auctoritatem in Patre : ut in praecedenti que~ stione dictum est.

Ad aliud dicendum, guod licet natum et non natum habeant modum oppositionis contradictoriorum : tamen propositiones in quibus ponuntur non sunt contradictoriae, iste scilicet, aut processit jam nato, aut processit jam non nato : quia negatio non fertur ad compositionem, etideo sunt ambe affirmative. Est instantia : Sit quod Socrates non sit musicus, haec est falsa, Socrates est musicus homo, et haec similiter, Socrates est musicus non homo : licet homo et non homo habeant modum oppositionis contradicloriorum. Si autem secundum hune modum inferatur, Spiritus processit Filio jam nato, aut non processit Filio jam nato : tunc videtur dicendum, quod utraque duplex est : cum enim dico, processit Filio jam nato, significari pos~- sunt duo tempora : unum per adverbium quod significat nunc propinquum presenti, ut dicit Philosophus : naéo autem participlum consignificat preteritum tempus: et tunc illa duo tempora ordinata sunt, quod adverbium dicit nunc significatum juxta ponens ad quod terminatus est actus vel passio importata in participio, et sic falsa est locutio sub hoc sensu, Filius prius natus erat, et postea processit Spiritus sanctus : et in eodem sensu contradictoria est vera. Si autem participium abstrahatur a tempore, et consignificet perfectionem nativitatis, et ad- verbium dicat presens aeternitatis, sicut supra notatum est , vera est affirmativa ct contradictoria falsa sub hoc sensu, Spiritus sanctus processit dum natus est Filius perfecta nativitate : ex hoc enim non significatur prioritas unius vel alterius, sed potius simultas secundum modum aeternitatis.

Sed tunc potest esse dubium, si distin-~ guibilis est propositio, quare Augustinus eam neget simpliciter. Et ad hoc dicendum, quod per occasionem calumnia neget : quia simplicitas fidei fugit calumniam : vel forte quia hereticus ipsam sumebat in primo sensu tantum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2