Text List

Articulus 8

Articulus 8

Utrum Spiritus sanctus possit dici ingenitus ?

ARTICULUS VIII. Utrum Spiritus sanctus possit dici ingenitus ?

Incidit autem dubium circa primum capitulum, Utrum Spiritus sanctus possit dici ingenitus ?

Videtur quod sic. 1. Dant enim Sophiste pro regula, quod propositio de infinito praedicato, equipollet negative, ut iste non est homo: et iste est non homo: cum ergo ista sit vera, Spiritus sanctus non est genitus, videtur etiam haecesse vera, Spiritus sanctus est ingenitus.

2. Item, Spiritus sanctus aut est ingenitus, aut non est ingenitus. Si est ingenitus, habeo propositum. Si autem non est ingenitus: ergo non est non genitus: sed haec equipollet huic, est genitus : cum ergo haecsit falsa, erit et haecfalsa, non est non genitus: ergo et ista, non est ingenitus: ergo illa fuit vera, est ingenitus : et hoc negat Augustinus.

3. Praeterea, Datur pro regula, quod si duo termini se habent sicut superius ct inferius, et ambo negentur, vel conjungantur cum negalione, quod inferior efficitur superior, et e converso: verbi gratia, homo et animal se habent ita, quod homo est inferius ad animal: non bomo autem superius ad non animal, cum de pluribus possit dici non homo, quam non animal. Ergo a simili cum communita~ te personarum ens ab alio, et genitus, se habeant sicut supcrius et inferius ; si conjungatur eis negatio, de pluribus verificabitur ingenitus, quam non esse ab alio . sed non ens ab alio, verificatur de uno, scilicet de Patre: ergo ingenitus verificatur ad minus de duobus: ergo dicetur de Spiritu sancto,

Solutio. Dicendum cum Damasceno, quod hoc quod dico ingenitum dupliciter dicitur: dicit enim sic ‘: Oportet scire, quoniam ingeniium, per unum 7 scriptum scilicet, idem quod non factum significat. Ingennitum per duo nv scriptum scilicet, ostendit, quod non generatum est : et dicit, quod in primo sensu genitum et non genitum distinguunt inter naturas, creatam scilicet, et increatam: quia divina natura est ingenita, id est, increata, secundum quod genitum dicitura genes, id est, a creatione. Ingenitum autem in secundo significato convenit nature create et increate : quia aliquis in natura divina est ingenitus, ut solus Pater, ut dicit Damascenus, et aliqua alia etiam in natura creata dicuniur ingenita, sicut omnium animalium propria prime hypostases, id est, individua quae non nata, sed a conditione facta sunt, ut primi duo asini, et primi duo leones, et primi duo homines, et sic de aliis.

Tamen nota, quod secundum proprietatem Latine lingue non est ista distinctio : quia ingenitum per duo n, in Lati- na lingua nihil significat : sed quod non est generatum, dicimus ingemtum. Et ideo aliter dicendum, quod ingenitum dupliciter potest recipere prepositionem, scilicet in vi privationis, et in vi negationis. Si recipiat eam in vi privationis, tunc non dicetur nisi de non nato, apto tamen ad hoc ut nascatur vel generetur : et sic nec de Patre, nec de Spirstu sanclo, nec etiam de Filio potest convenienter dici, Si autem recipiat praepositionem in vi negationis, tunc potest negare negatio extra genus, vel in genere. Si extra genus : tunc fantum valet ingenitum, quantum ens non genitum, vel non ens genitum simpliciter : et sic universaliter verificatur de ommbus non ab alis vel ab alio existentibus : et etiam de his que ab alio vel ab alus sunt, dummodo non sint per generationem ab alio vel ab als. Si autem negat in genere nature divine : adhuc potest facere triplicem negationem, scilicet quod negatio tantum neget genus generationis, vel tantum ipsam generationem relinquendo genus, vel utrumque simul. Verbi gratia, genus generationis est esse ab alio : potest ergo esse sensus, ingenitus, id est, non ens ab alio : ut ibi sistat negatio : et m hoc sensu sumit Augustinus in primo capitulo istius partis : et sic non convenit nisi Patri. Vel potest esse sensus, ingenitum, id est, ens ab alio non per generationem : et sic negatio non finitur nisi ad speciem geniti, et non ad genus : et sic non convenit nisi Spiritu: sancto : sed in hoc sensu nullus Sanctorum hae locutione usus est. Tertio modo potest intelligi negatio finiti ad totum quod est im genito, id est, ad ens ab alio per generationem simul et conjunctim, ut idem sit ingenitum quod non ens ab alio per generationem :et communiter convenit Patri et Spiritui sancto : et in hoc sensu sumit Hieronymus.

Hac ergo habita distinctione, respondendum est ad primum, quod cum dicitur, quod propositio de infinito pradicato equipollet negative, non sumitur in- finitum et privativum idem. Non genitum enim non est idem cum ingenito, nec e converso, nisi in quodam sensu, ut jam dictum est. Unde licet Augustinus concedat Spiritum esse non genitum, secundum quod negatio negat totum quod ponit genitum : non tamen concederet, quod est ingenitus : quia hoc proprie convenit Patri, et est notio Patris secundum quod negatio non negat nisi genus geniti, hoc est, ens ab alio : quia sic non convenit nisi Patri.

Ad aliud dicendum, quod Spiritus sanctus est ingenitus, et non est ingenitus in diversis sensibus, ut jam patuit et ideo solutio ad illud etiam patet.

Ad aliud dicendum, quod ingenitum, secundum quod negatio subintellecta negat totum, efficitur superius ad non ens ab alio : sed in illo sensu non utitur Augustinus, sed Hieronymus, ut jam dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8