Text List

Articulus 9

Articulus 9

Utrum non esse ab alio sit notio Patris, et utrum Pater et Filius possunt dici idem principium Spiritus sancti ?

ARTICULUS IX. Utrum non esse ab alio sit notio Patris, et utrum Pater et Filius possunt dici idem principium Spiritus sancti ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Pater, inquit, solus non est de alio, etc."

1. Si enim non esse ab alio notio est Patris, videtur etiam per oppositum, esse ab alio notio esse Filli et Spiritus sancti, quod falsum est : ergo nec non esse de alio notio est Patris.

2. Item, Sicut Pater est innascibilis, ita etiam est improcessibilis : ergo videtur, quod haecdebeat esse notio sua, sicut innascibilitas.

3. Praeterea, Sicut ingenitum esse secundum unum sensum convenit Patri et Spiritui sancto : ita improcessibilem esse convenit Patri et Filio : quare ergo non ponitur esse una proprietatum Patris et Filii in communi, sicut Hieronymus ponit ingenitum convenire in communi Patri et Spiritui sancto ? Si dicas, quod hoc impedit communitas : quia quod commune est, non habet intentionem proprii : quia proprium est quod convenit uni soli. Hoc nihil est : quia spiratio activa secundum quam Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, communis est Patri et Filio : et tamen est notio : ergo ratio communitatis non 1mpedit notionis intellectum.

Unrerivs quaeritur, Si dicimus Patrem et Filium per unam notionem esse principium, utrum possimus concedere, quod sint idem principium ?

1. Videtur, quod sic : quia sunt principium : aut ergo sunt idem principium, aut diversum : quia idem et diversum sequuntur omne ens in quantum ens est : non autem sunt diversum principium Spiritus sancti Pater et Filius : ergo sunt idem.

2. Contra : Supra‘ Magister noluit concedere de Patre et Filio, quod essent idem Deus, vel alus Deus: tamen concessit, quod essent unus Deus : cum ergo non magis unio sit Patris et Filii in communi notione qua spirant Spiritum sanctum, quam in essentia divina, videtur quod non debeat concedi, quod sint idem principium, vel aliud sive diversum.

Solutio. Dicendum ad primo quesitum, quod ad esse notionis tria exiguntur: quorum unum est principale a quo etiam notionis vocabulum trahitur, seilicet quod per ipsum innotescat persona, vel person, cujus est notio, sive quarum est notio. Secundum autem est, quod sonat aliquam dignitatem : quia persone nomen dignitatem sonat, sive nature, sive officil : communiter autem sonat dignitatem nature : unde individua aliarum naturarum praeter rationalem non vocamus personas, ut hoc lignum, vel hunc lapidem, eo quod non habent honorem imaginis in qua est similitudo divinarum personarum. Tertinm est, quod aliquo modo habeat naturam relationis ad aliud : quia aliae proprietates in divinis esse non possunt, nisi relationes originis, ut infra probabitur 2.

His habitis, facile respondetur objectis.

Ap primum enim dicendum, quod est de alio non pertinet ad dignitatem exse : et ideo notio esse non potest. Dico autem -ez se : quia ex modo aliquo superaddito, posset notare dignitatem esse ens de alio,; quod in inferioribus convemt vilibus rebus, ut pilo lumbrico, pediculo : haecenim sunt exempla Augustini : ergo ex se non dicit dignitatem in persona : sed si adderetur esse de alio per generationem, tunc generatio dignitatem afferret ei quam non habet a se : quia genitus (ut dicit Hilarius) in honore est generantis : geniti enim honoris admiratio in honore generantis est: et hoc habitum est supra . Non esse autem ab alio de se dicit dignitatem, et in superioribus, et inferioribus : quia quod non est ab alio, eo ipso perfectissimum est et notissimum : et ideo illud est notio Patris.

Ad aliud dicendum, quod innascibilitas est notio quae includit in se improcessibilitatem ut partem sui: et hoc patet ex superiori distinctione posita de hoc quod est ingenilum secundum quod negatio negat genus geniti : quia sic tantum est notio Patris : tunc enim idem est innascibilitas quod est non existentia ab alio : et quod non est ab alio, nec generative est ab alio, nec etiam processive est ab alio. Vel dicatur, si placet, quod nascibile et processibile se habent sicut superius et inferius : ergo si advenial negatio vel privatio, quod inferius est fit superius, et e converso : ergo ingeneratio sive innascibilitas est superius ad im- processibilitatem : et sic in innascibilitate intelligitur improcessibilitas : et hac est solutio quoruamdam, et non valet : quia cum dicitur, quod per negationem minus commune efficitur magis commune, non intelligitur hoc nisi de suppositis de quibus dicitur, quod hoc de pluribus potest pradicari quam illud : et non quod ipsum ponatur in intellectu illius ut pars : licet enim homo sit pars animalis, et posito homine ponatur animal : et similiter posito non animali, ponitur non homo: non tamen est pars quae cadit essentialiter sub non homine : sicut homo sub animali per quod diffinitur.

Praeterea, Ego pono objectionem de inspirabilis, quae posita est de improcessibilis : et tunc non valet solutio eorum: sed oportet redire ad primam solutionem.

Ad aliud dicendum, quod ingenitum secundum quod communiter convenit Patri et Spiritui sancto, secundum intellectum Hieronymi, non est notio : sic enim tantum valet quantum non ens ab alio per generationem, ita quod negatio respiciat totum conjunctim : et hoc non est dignitas, quia non est ab alio per geperationem, quin valde indigne est ab alio, ut patet in exemplis Augustini, ut vermis lumbricus est non ab alio per generationem, sed ab alio per putrefactionem : et ideo nulla est questio ulterius de processibilis vel inspirabilis.

Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Pater et Filius possint dici idem principium Spiritus sancti? Sine prejudicio dico, quod non: et hoc propter articulum qui clauditur in intellectu ejus quod est idem, qui denotat identitatem suppositi et persone : Pater autem et Filius licet sint unus Deus, non tamen idem Deus, masculine suscipiendo ly idem : et similiter licet sint unum principium, non tamen idem principium : quia non eadem persona, sed ipsi due persone sunt unum principium.

Ad id quod contra objicitur, respondendum est ut supra‘, quod nec idem principium sunt nec diversum : quia diversum exigit alietatem forme quae non est ibi : idem autem exigit identitatem persone quae iterum non est ibi : et quod dicit Philosophus, quod idem et diversum sequuntur omne ens in quantum ens, dicendum, quod intelligit de creatis, et non de personis increatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9