Text List

Articulus 16

Articulus 16

Utrum viri sancti possunt dare Spiritum sanctum ?

ARTICULUS XVI. Utrum viri sancti possunt dare Spiritum sanctum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, "Hic quaeritur, Utrum et sancti virt, etc."

Hic enim incipit pars illa in qua determinat, utrum viri sancti dent Spiritum sanctum, et ostendit quod non. Et habet tria capitula, in quorum primo ostendit’ quod non dant. In secundo, quod non possunt dare. ibi, E, "et quod plus est, etc." In tertio, objicit in contrarium, et solvit, abi, F, "Sed huie videtur contrarium, etc."

1. Videtur enim, quod viri sancti possunt dare Spiritum sanétum: quia dictum est eis : Accipite Spiritum sanclum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis', Peccatum autem non remittitar nis: per Spiritum sanctum: ergo dant Spiritum sanctum.

2. Item, Qui occasionem damni dat in judicio hominum, damnum intulisse judicatur : ergo si ministri Ecclesia faciunt hoc ad quod incessanter sequitur Spiritus sanctus, videtur quod ipsi Spiritum sanctum conferant.

3. Item, Nos videmus in luminibus materialibus, quod unum? accensum ad alterum, ulterius incendere potest alia : ergo videtur in lumine interiori spirituali, quod homo accensus in gratia Spiritus sancti, ulterius alios incendere possit, et ita conferre Spiritum sanctum.

4. Item, Angeli se invicem illuminant, purgant, et perticiunt : ergo cum ecclesiastica hierarchia sit ad exemplar coelestis hierarchie, videtur quod etiam inter viros sanctos unus alium possit purgare, illuminare, et perficere : non autem hoc possunt nisi conferendo Spiritum sanctum : ergo etc.

Solutio. Dicendum cum Magistro, quod viri sancti, nec etiam ministri Ecclesie dant, neque conferunt Spiritum sanctum. Et hujus causa est: quia dans Spiritum sanctum habet auctoritatem et influentiam ad minus super effectum, in quo datur Spiritus sanctus : et hic effectus est gratia gratum faciens, quae non est nisi a solo Deo per eflicientem causam et auctoritatem.

Ap primum ergo quod objicitur, dicendum quod Christus dedit eis ministerium adidin quo habetur Spiritus sanctus, hoc est, ad dispensationem sacramentorum : sed auctoritatem et efficientiam non dedit eis.

Ap aziup dicendum, quod qui dat occasionem damni judicaltur nocens, non tamen judicatur efficienter damnum 1ntulisse, msi efficiat cum illo qui damnum infert : sed in collatione Spiritus sancti non potest potentia operativa hominis operari aliquid : sed potest operari ad illud et sub illo : et ideo non est simile : quia potentia creata potest ad illationem damni, non ad collationem Spiritus sancti.

Ad aliud dicendum, quod in luminibus fit accensio unius ad aliud propter materia similitudinem : quia per illam est unum combustibile et cibus ignis, sicut aliud: sed non est ita similitudo potentia operantis in Deo, et in ministris in collatione Spiritus sanctt,

Ad aliud dicendum, quod purgare Angelorum est a dissimitudinis habitu in vi cognitiva, id est, ab habitu, vel habituali ignorantia, sive nescientia alicujus occulti revelandi : et illuminari est accipi lumen in illo in quo videatur : pertic: autem est convert: secundum hoc lumen ad fontem luminis, hoc est, ad Verbum aeternum. Unde omnia haec tria sunt ex parte intellectus et per modum_ doctrine, et effectus doctrine: et hoc modo bene possunt facere ministri Ecclesiae : unde alium docendo, illuminare, et purgare a nescientia, et perficere os- tendendo scientiam verbi Dei conducere ad Deum: sed hoc quandoque sequitur gratia, quandoque non: et quod quandoque sequitur, hoc est ex superiori infundente causa et operante.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16