Articulus 15
Articulus 15
An Spiritu sancto non existente Pater potest immittere dilectionem suam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Unus est Spiritus sanctus, qui datus est omnibus, licet separatis, etc."
1. Si enim non sit Spiritus sanctus, si hoc scilicet per impossibile ponatur, adhuc Deus diliget creaturam rationalem, et suam eis infundet dilectionem : ergo videtur quod immissio dilectionis non sit missio Spiritus.
2. Praeterea, Ponamus nullam esse personam eo modo quo fides distinguit personas : quaero, utrum adhuc Deo conveniat mitti? Videtur, quod non : quia mitti est cognosci quod ab alio sit : tunc autem nullus ab alio erit: ergo videtur, quod non conveniat ei tunc mitti.
Contra : Adhuc erit perfecte potens salvare : non autem potest esse salus nisi per id quod sanctificando revocat aberrantes : ergo videtur cum hoc sit mitti, quod adhue possit mittere et dare, et mitti et dari.
Solutio. Dicendum, quod si ponamus Spiritum sanctum non esse, non erit dilectio in divinis nisi essentialis tantum : et illa cordibus infunderetur, ut dictum est : sed hoc non erit missio alicujus, quod enim non est Filii, patet hoc, quia non est effectus appropriabilis Filio : quod autem non Patris, patet, quia Pater non est ab alio.
On this page