Articulus 1
Articulus 1
Utrum missio et datio sunt temporalia et aeterna sicut processio ?
Incidit autem hic dubium ante Litteram, Utrum missio et datio sint temporalia et aeterna sicut processio ?
Videtur autem, quod sic : quia 1. Mitti est cognosci quod ab alio sit : cognosci autem potest esse ex parte aptitudinis cogniti, vel ex parte cognoscentis secundum actum: sicut etiam dicit Augustinus quod ab aeterno Spiritus donum est secundum aptitudinem cum ergo ab e#terno ab alio sint Filius et Spiritus sanctus, ab aeterno convenit eis quod sint missi secundum habitum vel aptitudinem.
2. Praeterea, In hac eadem lectione habetur, quod quidam dicebant, quod secundum aeternam generationem mis- sus dicitur Filius, et non reprehenduntur : cum ergo hoc non possit esse nisi missio sit aeterna, videtur quod mitti secundum modum convenit ab aeterno : et sic erit duplex missio, aeterna, et temporalis.
3. Item, Datum esse vel donum magis se tenet ex parte creature, quam mitti, ut superius probatum est : sed Spiritui sancto ab aeterno convenit, quod sitdonum : ergo multo magis quod sit missus.
SED CONTRA : 1. Mitti est cognosci quod ab alio sit in effectu appropriabili persone, quo intelligitur propriufn illius persone : effectus autem non est nisi in tempore : ergo missio et datio non sunt aeterna.
2. Item, Supra habitum est, quod missio dicit comparationem ad eum cul mittitur : sed ille cui missio fit non est ab aeterno.
Ad hoc quod contra objicitur, dicendum quod cognilio quae importatur in ratione missionis, est cognitio quae fit in effectu appropriabili persone, sicut fuit objectum in contrarium.
Ad aliud dicendum, quod secundum zternam generationem non dicitur missio secundum completam rationem missionis : sed habetur congruitas ad hoc quod genitus possit mitti: quia ex hoc ipso quod ab alio est, mitti potest : et hoc intendunt illi qui hoc dixcrunt, et non quod missio sua fuerit ab aeterno.
Ad aliud dicendum, quod ab aeterno Spiritus dicitur donum ab aptitudine donandi: sed missio, datio, et hujusmodinomina verbalia sunt, et respiciunt magis actum missionis qui non est nisi in tempore : et ideo non dicuntur dupliciter : sicut processio quae de se magis dicit comparationem ad principium a quo, quam ad eum ad quem procedit vel procedere potest.
On this page