Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum Spiritus sanctus est Deus, et etiam donum sive datum, et utrum Spiritus sanctus datur a se?

ARTICULUS II. Utrum Spiritus sanctus est Deus, et etiam donum sive datum, et utrum Spiritus sanctus datur a se?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera primi capituli A, ibi, "Ad quod dicimus, quod Spiritus sanctus, et Deus est, et donum sive datum, etc."

Videtur hoc esse falsum : quia 1. Dans et datum substantialem habent distinctionem : Spiritus autem sanctus, ut est Deus, et ut est donum, non habet substantialem distinctionem : ergo non conyenit ei dare in quantum est Deus, et dari in quantum est donum.

2. Si forte dicas, quod dans et datum in hoc loco non differunt substantialiter. Contra : Statim in Littera assignando rationem quare Spiritus sanctus sit dans in quantum Deus, dicit : "Cum autem donatio stve datio Spiritus sancti sit operatio Dei, et communis sit et indivisa operatio trium personarum, donatur itaque Spiritus sanctus non tantum a Patre et Filio, sed etiam a seipso." Constat autem, quod operatio trium personarum non est ad substantiam quae est Spiritus sanctus : ergo Spiritus sanctus non est datus : ergo etiam hic differunt substantialiter dans et datum: et ita habetur propositum.

3. Item, Quidquid datur, separatur a dante, vel a dominio dantis, vel recipit communicationem alterius dominiit. Verbi gratia, a dante separatur quando porrigo ame datum tibi: a domimio autem quando licet mecum corporaliter remaneat, tamen non amplius habeo domi~ nium in re data tibi : accipit autem alud dominium, si do tibi potestatem communicationis in bonis meis. Nullo istorum modorum Spiritus sanctus dat se. Ergo haecest simpliciter falsa, quod Spiritus sanctus in quantum Deus, est dans, et in quantum donum est datum.

4. Praeterea, Donum est personaliter et ab aeterno : si ergo datus est in quantum donum, est ipse datus secundum esse suum personale quod habet ab eterno : sed secundum id quod est ab eterno, est Deus dans : ergo secundum id quod habet et est ab aeterno, et est dans, et datus, quod falsum est.

5. Ttem, In omni donatione auctoritas est dantis super donatum : Spiritus autem sanctus nullam habet auctoritatem super seipsum : ergo non dat se.

6. Item, Omne datum dicit esse a dante, datum enim a dante est : cum ergo Spiritus sanctus non sit a seipso, Spiritus sanctus non dat se.

Uxrerivs quaeritur de hac, Spiritus sanctus datur a se. In hac enim prapositio a notat habitudinem cause efficientis in re ablativi : sed Spiritus sanctus non habet aliquam habitudinem talis principli respectu sui: ergo haeclocutio est falsa, Spiritus sanctus datur a se : quam ponit Augustinus in Littera.

Si forte dicas, quod Spiritus sanctus ut eterna substantia eadem cum Patre, potest habere habitudinem respectu sui, ut est in tempore procedens. Contra : Hac non conceditur, Spirttus sanctus in tempore vel hodie est a se aeterno : ergo videtur, quod nullam habeat habitudinem cause prapositio : et sic locutio est falsa.

Solutio. In hac questione sunt plurium opiniones valde diverse : quidam enim dicunt, quod dare et dari dicuntur duobus modis. Uno modo secundum quod intentio dantis notat auctoritatem respectu dati, et datum subauctoritatem respectu dantis : et sic Spiritus sanctus non dat se, nec donatur a se. Alio modo dicitur improprie dans pro influens, et dari pro inspirari vel immitti : et sic concedunt quod Spiritus sanctus dat se, et datur ase: quia influit se, et inspiratur ase mentibus fidelium : et haecopi- nto fundatur super illud Augustini quod hic habetur, "Si Pater et Filius dant Spiritum sanctum, nec ipse dat se: aliquid ergo operatur Pater et Filius quod non operatur Spiritus sanctus." Ex hoc enim innuit Augustinus, quod cum dicit, Spiritus sanctus dat se, non intelligit nisi opus inspirationis in mentes fidelium : et haec est sententia antiquorum Prepositivi et Gulelmi.

Alii dicunt, quod dare in accusativo non dicit auctoritatem respectu dati: sed sufficit differentia secundum rationem: et ideo concedunt, quod Spiritus sanctus ut in se consideratur, dans est, et datus est secundum quod est in isto vel illo cujus mentem inhabitat: et ill non concedunt, quod idem sit dare quod mittere, vel procedere: et dicunt, quod idem potest esse dans et datum, et quod non sequuntur raliones inducta.

Tertii dicunt, quibus videtur mihi magis esse consentiendum, quod duplex est dans et datum: ponunt enim ista quandoque dominium, etin quo est dominium illud vel quasi dominium : quia non dat aliquis nisi cujus dominus est, et im quo habet auctoritatem. Hoc modo nec Pater dat, nec Filius, nec Spiritus sanctus Spiritum sanctum. Quandoque autem dicitur dans respectu dati, non a potestate dominu, sed a vi amoris: sicut est datio inter amuicos, in qua datione unus dat bene alti quod habet, et quod ipse est, sicut dicit amicus ad amicum, Ego do me tibi: et hoc mode cum Spiritus sanctus sit donum im quo omnia dona donantur, concedunt quod Spintus sanctus dat se. 81 enim im imferoribus, inquiunt ili, amicus amuco dat se: et si amor medius qui est inter cos, esset persona perfecta, seipsum uterque amicorum daret integrum: ita cum in divinis Spiritus sanctus sit amor, dicunt quod ipse dat seipsum, et hoc videtur magis probabile.

Secundum hoc ergo respondeo ad primum, quod dans et datum secundum primam imtentionem dicunt substantia- lem distinctionem dantis et dati, sed non secundum secundam.

Ad aliud dicendum, quod in donatione Spiritus sancti duo sunt. Unum quod est donum principale, quod est Spiritus sanctus datus: aliud est donum quod datur in illo, et cum illo. In illo, dico, quia ipse secundum Augustinum est donum in quo omnia dona donantur: cum illo autem ideo dico, quia grauia infunditur Spiritus sancti, et respectu illius quod datur in dono Spiritus sancti, et cum ipso, ponitur operatio Patris et Pili et Spiritus sancti: quia hoc est effectus in creatura substantialiter differens a Spiritu sancto.

Ap aniup dicendum, quod quidquid datur secundum quod dans habet dominium super datum, et ex ratione auctoritatis et dominii habet auctoritatem dandi hoc: vel separatur ab eo loco, vel usu, vel transit in communitatem alterius domini: sed nonin datione ubi ratio dantis non fundatur nisi in amore: quia 1bi dans remanet totus, et totus datur alteri et a seipso, ut prius patuit in exemplo amicorum et amoris eorum, s1 ile anior esset persona, et se donare posset.

Ab auiup dicendum, quod personaliter est donum et ab aeterno per aptitudinem donandi, ut dicit Augustus: sed licet ab aeterno sit donum, et persona, non tamen ratio dont secundum modum significand: est ratio personae: qua donum dieitur ab aptitude donabilitatis passive, seilicet quod donart possit : persona autem dicitur m se Et ideo in quantum est persona et Deus, habet virtulem dandi active : et mm quantum est donum, habet congruitatem ul detur passive. Et ideo in argumento illo ineidit fallacia accidentis. quia licet persona et Jeus etdonum sit Spiritus sanctus ab zterno, non tamen oportet, quod omne quod e1 convenit in quantum est donum, conveniat ei eadem ratione m quantum est una persona in Trinitate,

Ap inem dicendum, quod licet datum secundum actum non sit in tempore, tamen non sequitur, quod nullum eternum conveniat ei: potest enim aeternum esse raliv ejus quod lit in lempore: sicut omne donum est ratio quare dari possit in tempore.

Ap aniup dicendum, quod haecest falsa, quod in omni donatione sit auctoritas dantis super donatum: haecenim propositio non est vera nisi in illa donatione ubi ratio donationis est potestas ex dominio super donatum, vel ex auctoritate : talis autem non est hic, ut patuil.

Ad aliud dicendum similiter, quod -esse datum in donatione cujus ratio fundatur in potestate dominii vel auctoritatis, dicit ut procedens a dante: sed non illud quod fundatur in vi amoris amicitie.

Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Spiritus sanctus detur a se ? inveniuntur diversificari Doctores. Quidam enim dicunt passivam minus propriam quam activam, propter rationem quam tangit objectio. Alii econtra dicunt activam minus propriam quam passivam: quia dicunt, quod habitudo prepositionis a refertur ad effectum connotatum : cujus causa est Spiritus sanctus, sicut et Pater. Mihi videtur, quod passiva sit vera, et minus propria quam activa, sicut dicunt primi: et habitudo prepositionis non notat tunc causam respectu effectus, quia effectus non supponitur in re sui causalis, sed potius Spiritus sanctus : sed notat prepositio secundum hoc non auctoritatem, sed potestatem dandi ex vi anioris vel virtute : et ex hoc non potest inferri, datur ase: ergo est a se: vel ergo habet auctoritatem respectu sui: vel ergo habet rationem principii respectu suiipsius: quia illa non exigit talis donatio, cujus potestas tota in libertate voluntatis et amoris consistit. Hunc sensum videtur confirmare intentio Litlere: quia cum debeat probare, quod potest dare se, inducit quod est suae potestatis et libertatis ibi ubi dicit: "Non enim dici potest non esse suc potestatis, de quo scriptum est, Spirifus ubivult spirati". Quasi diceret: In liberlate voluntatis habet, quod se det: et hae libertas non ponit auctoritatem respectu sui, sed consistit ibi vi amoris eorum quibus se dat.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2